Latin
156.1 to 156.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 156.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Benjui praestantiß. Tigri. Reimones. neque aquam, neque ligna in Malaca inveniri scribit, lib. 6. cap. 17. cùm tamen istîc sit &aquae potabilis, ejusque suavis, copia, &egregia lignorum materia. Ex quibus videre licet, non multum fidei tribuendum esse hujus Auctoris scriptis de rebus Indicis. PORRO Benjui plura sunt genera. Id autem maximè à Mercatoribus expetitur, quod Amygdaloides8 vocant, quodque ungues seu maculas candidas admixtas habet amygdalarum instar: quo enim pluribus hujusmodi maculis abundat, tanto praestantius habetur. MAXIME id provenit in Sian &ejus contermina Martaban. Ejus meminisse puto Antonium Musam, idque permixta ejus radicum scobe adferri asserere: sed falsò, quandoquidem unum idemque est gummi, aliud videlicet crassiori consistentiâ, aliud liquidiori, &aliud non plenè dura, quae deinde à Sole exusta magis albet. Id Benjui sic exsiccatum nonnumquam in farinam resolvitur, quam Musa radicum scobem esse putavit. ALIVD genus nigrius invenitur in laoa &Samatra, quod vilioris est pretii. Est &genus nigrum in Samatra è novellis arboribus profluens, ab odore grato Benjui de Boninas vocatum: id superiori decuplo carius est. Illius fragmentum superioribus diebus mihi dono missum est, suavissimi odoris, quod manibus confricatum, eas mira odoris fragrantia commendabat. EGO saepiùs existimavi illud Benjui de Boninas nihil aliud esse quàm Benjui cum Styrace liquida, quam Sinenses Rocimalha vocant, permixtum, quoniam ejus odor aliquantum ad Benjui de Boninas accederet: eamque ob causam aliquando periculum facere volui, mixto Benjui cum Styrace liquida. Sed licet Benjui sic permixtum vulgari odoratius esset, odoris tamen fragrantia &suavitate à Benjui de Boninas superabatur. CETERVM Benjui è novellis plantis profluens Amygdaloide odoratius esse, causam esse puto, quòd gummi multum nativae suae fragrantiae vetustate amittat, ut ferè reliqua hujusmodi. Sed quia candidum elegantius est, nigrum verò &novellum odoratius, utrumque permiscere solent, ut odoris fragrantiae etiam elegantiam concilient. BENIVI genera vocantur à Sinensibus Cominham, ab Arabibus Louanjaoy, quasi dicas Thus de laoa, quòd haec regio primùm Arabibus innotuerit; Arabes enim Thus Louan dicunt, Guzarate &Decanincolae, Vdo. EST autem Benjuifera arbor procera, vasta, pulchra, umbram latè diffundens, ob ramorum frequentiam, quos pulcherrimo ordine digestos &in altum sublatos habet. Caudice est crasso, materie praedura &firma.