Latin
156.5 to 156.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 156.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus folia minora sunt aliquantum Citri sive Limonerae foliis, non tamen adeò virentia, sed parte aversa candicantia: quae verò in ipsis majoribus ramis enascuntur, ad Salicis folia magis accedere videntur; latiora tamen sunt, sed minùs longa. Ea tum aceto condita, tum ramis adhuc inhaerentia nactus sum. Nascitur interdum in silvis Malacae, loco humidiore. VVLNERANTVR arbores, ut Gummi (quod est Benjui) majori quantitate effluat. Novellae, ut dixi, arbores Benjui de Boninas emittunt (quod est ex provincia Bayros) praestantius eo quod in Sian nascitur, licet id reliquis aliis generibus praeferatur. Haec omnia non sine rei nummariae dispendio didici: siquidem perbellè satisfactum est ei qui mihi &folia &tamos hujus arboris attulit, ut aequum erat. Nam praeter summam quae his adeundis est silvis difficultatem, maximum subeundum est periculum, ob Tigridum (quas illi Reimones vocant) in iis silvis frequentiam. SI quid verò eis quae nunc disceptavi melius intellexero, palinodiam non modò in his, sed &aliis omnibus canere non pudebit. *Credibile est nostro huic auctori ab aliquo impositum fuisse, qui Ludovico Romano parum aequus erat, aut sanè aliud habuisse exemplar, quàm ea quae Ludovici Romaninomine circumferuntur. Nam lib. 111. cap. 11. de Ormuz, agens, Aquarum, inquit, potu suavium, annonaeque mira caritas; invehuntur ferè omnia: quemadmotum &noster auctor hoc loco asserit. Et lib. VI. cap. XVII. de Malaca agens: Mittit tamen triticum, carnes, perpaucaque ligna. nusquam verò aquae meminit. Et sanè Ludovicum Romanum, cum aliquot alin, ob egregiè naratam operam Equitem factum à Dn. Francisco de Almeida primo India Prorege, profligatu ad Pananem Mauritanis, &eorum navibus incendio corruptis, anno reparatae salutu humana M. DVII. non modo ipsemet testatur lib. suarum Navigationum vi. cap. XII. sive ultimo: sed etiam Fernandus Lopez de Castagneda Indiae Orientalis Hist. lib. 11. cap. LXVI.