Latin
156.1 to 156.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 156.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Semper tamen istìc aequalis precii non est: nam cùm Caravanna ejus exigiiam copiam ex Asamia advehit, sequente anno cariùs aestimatur: Colitur, ut diximus, in Asamia, hoc est, Mesopotamia, &semine seritur; radices crassas agit instar Bryoniae, quas intaleas orbiculares secant, desiccantque, quae paulatim absumente se humore corrugantur. Plerique eam ob causam abs expressione id contingere existimant: experientia timen contrarium docet. Ut autem certiores essemus, diligenter inquisivimus à mercatoribus. Halepum confluentibus, si aliquae fieret ejus maceratio: sed medicamentorum quae Rhabarbarum recipiunt, usum, paucos, apud quos nascitur, nosse comperimus. Quando hujus seculi Scriptorum commentarios, de Rhabarbaro disputantium, lego, an veteribus cognitum fuerit (Arabes auctores pro recentioribus collatione ad Graecos facta, habeo) &Mesven in quatuor genera illud distinguere, nullamque de Rhapontico mentionem facere animadverto, &Caravannas, ex Asamia tantum adferre. Rhabarbarum pro comperto habeo: Mesven per quartum Rhabarbari genus, ex Turcia delatum, intelligere Rhaponticum assero: atque, ut verum fatear. Rhapontirum Rhabarbaro admodum simile est: &licet idem esse non dicam; proximas tamen utriusque esse facultates, liquidò constat. Praestantiores lacrymae, gummique &aromata, ut Galbanum, Opopanax, Styrax, Laser, Sagapenum, aliaquue hujuscemodi, ex Halepo ad nos deferuntur, quemadmodum &Scammanca. Fitmiores dactyli ex Mesopotamia Halepum inferuntur: Aegyptiaci enim &Africam adeò pingues sunt, ut seorsim conservari nequeant, sed in massam simul comprimantur. Tridui duntaxat itinere ab Halepo Tripolis distat, quo Veneti appellunt, ad suas naves mercibus in Halepo coemptis onerandas. Sequens dies dicatus fuit visitationi urbis, quae amplirudine Aurelianae urbi Galliae comparari potest. In ejus umbilico tumulus assurgit rotundus, cui imposita est arx, fossis aqua plenis cincta, quam Sangiacus cum suis militibus inhabitat: ejus moenia veteri more exstructa sunt, &cum edito sit loco, procul conspicua est. In ipsis fossis inclusus erat asinus ferus Onager dictus. ab asino Indico qui unicornis est, differens.