Latin
156.4 to 156.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 156.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Istic etiam avem vidimus Grui ferè similem: sed minorem, oculorum ambitu rubro colore tincto, ardeae caudâ, &voce exiliore quàm grus: balearicam gruem à veteribus fuisse nuncupatam credimus. *B. llonius (quod eius viri bene de repubuca litteraria meriti veniam dictum volo) perperam Mesvei verba interpretari mihi videtur, cùm per Indiam &Sent regionem, Asamiam sive Mesopotamiam intelligi vult. Nemo enim unquam, praeter ipsum in Mesepotamia &Assyria Rhabarbarum nasci scripsit: sed omnes ex Sinarum regione adveln asserunt in ipsam Indiam, Persiam, Ormuz Halepum, &Alexandriam, deinde in Europam. Peculiaris platearum per ditionis Turcicae pagos &oppida descriptio. CAP. CIII. ER universum Turcae dominium, vehicula aut currus per pagorum &oppidorum plateas, vel fora ducere non licet: sed in medio platearum semita est de industriâ facta cùm ut aqua istâc effluere possit, tum ut equis viam praebeat: editiores sunt utrinque viae, &quasi in scamnorum speciem sublevatae, atque pluteo tectae, ad imbres arcendos &solis ardores aestate: cùm enim Turcae longis talaribus vestibus &ad terram uque demissis utantur, eas omninò conspurcarent, nisi haec ratio in singulis urbibus observaretur. Inde fit ut plateae non sint lapidibus constratae; sed ne pulvis in foro &Bazestan oblongis istis vestibus aestate excitetur, quisquis tabernam habet, aspro singulis mensibus numerato, redimit operam bajuli, qui singulis diebus mane ex utre aquam promit, &effundit ante ipsius tabernam. Omnes omnium urbium tabernae Turcarum Imperatoris sunt, qui eas mercatoribus elocat, neque permittit ut in illis familiam alant, praesertim in foro. Mahumetes etenim vetat ne mulieres vendant, emant, in publicum prodeant. Cujuscunque generis opifices, boni consulunt quem dietim faciunt quaestum, neque noctu laborant. Aliquot diebus in Halepo haesimus, atque moenia ambivimus, Damascenis latiùs sese expandentia, multis locis obliqua, uti Hierosolymitana; quorum turres in ambitu sitae valde sunt sejunctae. Octo portas habet Halepum, frequentia vineta viretaque &elegantes hortos in moeniorum ambitu, in quibus brassica capitata, lactucae, beta, porrum, cepa coluntur, in forum deinde vanum exponenda.