Latin
CAPVT CIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 161
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT CIX. VLTA edulia parare norunt Turcae, peregrè &in bellum profecturis idonea: è quorum numero farciminis genus est, vulgari Graecorum lingua Stopides dictum: fiunt autem in hunc modum: Nuces juglandes in quatuor partes divisas, filo traiiciunt, farciminis longitudine, deinde in coctum vinum fervens reiteratis saepiùs vicibus immergunt, eorum more qui candelas parant: nonnullis farinam inspergentibus; ut citiùs inspissentur. Eâdem ratione è ficubus, amygdalis, avellanis &aliis durioribus fructibus cocto vino inductis parari possunt. Vulgaria sunt in ea regione hujuscemodi farcimina, quae peregrinantibus valdè sunt accommoda.