Latin
CAPVT CIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 162
Unproofread scanNot analysed yet
Montem Taurum superare volentibus, in triduum annona paranda Adanae: nam inde Heracleam tridui iter est per sterilia loca: elocationis singulorum jumentorum precium quinquaginta meidins, hoc est, ducati &decem meidins est. Tapetes fiunt in Adana, quorum maxima pars ignis calore parari solet, pileorum &gausapum more: veraque, ut ita dicam, sunt gausape, tapetum in modum concinnata, quibus Turcae peregrè proficiscentes indormiunt; levia enim sunt &mollia. Ejus regionis viri acuminatos galeros gestant, colo sive sacco nivario, Hippocraticae caligae vulgò appellatae persimiles, apice in humerum propendente: cumque sint ex inspissatis pilis concinnati, ad gelatinam colandam usui esse queant. Verum quidem est Turcas alicujus auctoritatis, &opulentos, urbes vel oppida incolentes, albas tiaras gestare: at rustici, quales dixi galeros ferunt; similesque nobis perpetuò conspecti sunt ab Halepo Adanam usque, ubi nonnulli aliâ ratione complicati videntur. Provinciarum incolae hujusmodi notis, non minùs quàm vestium varietate, dignoscuntur. Ex Adana in Taurum montem profectio. CAP. CX. DANA digressi, atque inter Occidentem Septentrionemque tendentes, per planiciem iter fecimus usque ad meridiem: deinde montem Taurum conscendere coepimus. Tentoria autem fiximus &quievimus ubi nox nos oppressit: sed quoniam aër serenus erat &frigidus, Platanis junioribus, Adrachne, Nerio, arbuto caesis luculentum ignem struximus, praesertim è Siliqua arbore arida. Postridie ante lucem, in ascensu perreximus via admodum difficili, dimidium diem insumentes, ante quam ad Cedru summum verticem (jam nive tectum) pervenire possemus: In eo Iuniperos majores, in Cupressi altitudinem assurgentes invenimus, fructu dulci, nucis ferè magnitudine, &Gallae quodammodo simili, quo indigenae vescuntur, ut ex nucleis hinc inde à nobis in itinere collectis, &ab his qui pulpam exederant, abjectis observabamus: ii sunt longitudine &crassitudine nuclei olivae, adcò duri, ut solo mallei ictu frangi quirent. Inter reliquas arbores in Tauro monte nascentes post Cedrum primas obtinet, perpetuoque viret. Ejus* vera delineatio &descriptio invenietur in libro cui titulum fecimus, igi Arboribus per petua fronde virentibus. Styra F lae. cis arbores istic etiam observauimus Piceas, deinde Sabinae genus à Dioscori de descriptum, vel Thuyam Theophrasti &Homeri. Quoniam autem superioribus annis in Regio horto ad fontem Bellaqueum arborem conspexeramus, è Canada, Francisco 1. hujus nominis Galliae Regi delatam, Arboris vitae appellatione: Sabinam illam diligentiùs observabamus in Tauro monte; atque utriusque accuratiore descriptione facta, admodum similes esse comperimus, quibusdam tamen notis inter se differentes, à nobis exponendis, cùm singularum plantarum historiam pertexemus. Crescunt in hoc monte Platani Antiochenis adhuc majores, eâ naturâ praeditae, ut hieme corticem abiiciant, contrario planè modò quàm Adrachne, quae summis aestatis caloribus suo cortice rubro sese spoliat, ut cinereum inducat, initio pallentem. Platanus verò hieme plumbeum corticem exuit, ut cinereo se induat. Crescunt in summo vertice altisAbietis icon.