Latin
161.1 to 161.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 161.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &ego, qui multo jam tempore in hac regione habitavi, summa cum difficultate veram &genuinam Aromatum notitiam consequi possum: partim dibzy Go partim quia nostri Lusitani, tametsi magnam partem orbis navigant, solùm solliciti sunt quas merces quibus ex regionibus majori cum quaestu sint evecturi, quásve invecturi; ut verò sciant quae in singulis quas adeunt regionibus, quâque formâ arbores nascantur, &num fructiferae sint nec ne, possintne cum nostratium quibusdam comparari, minimè curiosi: tum etiam quòd propter ingravescentem aetatem singulas regiones mihi adire non licet, nec etiam si velim, concedatur ab harum Provinciarum Praefectis &Gubernatoribus, qui meâ, propter senectutem &rerum experientiam, uti malunt, quàm aliorum Medicorum operâ; tametsi eruditi viri non desint. Quamobrem culpandus non sum, si interdum nonnulla cum dubitatione profero. Capur, Cafur. CETERVM ut ad institutum revertamur, Capur &Cafur omnibus Arabibus dicitur, quoniam apud eos litterae f &pro magnam inter se habent affinitatem. Quòd si a quibusdam alia induntur illi nomina, aut exemplarium depravatorum vitio id accidit, aut ipsos auctores deceptos esse credendum est. EST verò Caphura nobile medicamentum (cujus nec Galenus, nec quisquam veterum Graecorum meminit, praeter Aëtium è recentioribus, tametsi Serapionis vulgata exemplaria Dioscoridis auctoritatem citent, falsò tamen) duorum generum, Caphura videlicet de Burneo, &quae ex Sina advehitur. Caphura de Burneo nunquam usque ad nostras regioCaphurae d genera. nes penetravit; saltem cùm istic essem, videre non contigit: nec id mirum, quandoquidem hujus libra tanti emitur, quanti centenae librae ejus quae ex Sina adfertur, quae secundum Caphnra de genus est, eaque in Europam defertur, in panes orbiculares coacta, quinque digitorum diaSina. metri: quae cùm coacta sit, compositum medicamentum videtur, non simplex. Caphura de EA Caphura de Burneo quae magnitudine est Milii, aut paulo major, maxima ex parte Burneo. vilior est. Constituunt enim Gentiles, Baneanes, &Arabes qui eam emunt, illius genera quatuor. Namque dividunt in caput, in pectus, in crura, &in pedes.