Latin
161.5 to 161.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 161.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus quae ex capite est libra, pardans octoginta aestimatur: (est verò Pardani monetae aureae apud Indos genus nuod conficit decem regales Castellanos) quae ex pectore, aureis viginti: quae ex cruribus duodecim: quae ex pedibus quatuor, aut ad summum quinque. Nonnulli magis curiosi quatuor instrumenta cuprea sumunt inaequalibus foraminibus pertusa (qualia qui uniones vendunt habere solent) per quae Caphuram transmittunt. Ea quae per instrumentum majuscula foramina continens transmissa est, certum habet pretium; quae per instrumentum mediocre, aliud; quae per instrumentum minoribus foraminibus pertusum transmissa est, aliud etiam peculiare pretium. In ea verò discernenda adeò sunt experti Baneanes isti, ut Baneanum Caphuram Caphurae permixtam dextrè distinguere norint, pretiumque justum imponere; industria. nec facilè inveniatur qui eos fallere possit. MVLTA nascitur haec Caphura in Burneo, Bairros, Samatra, &Pacen. Nomina au- Caphurae historia. tem locorum in quibus Serapio &Avicenna nasci tradunt, magnâ ex parte sunt corrupta. Nam quam Serapio lib. simpl. cap. 244. de Pansor vocat, est de Pacen in Samatra insula: Quam Avicenna lib. 2. cap. 130 Alcuz2 appellat, de Sonda esse potest, quae insula est Malacae vicina: Quam verò Serapio ex regione Calca advehi tradit, corruptum est vocabulum, debebatque è Malacca dicere, quandoquidem in Bairros loco Malacae vicino nascitur. EST autem Caphura gummi, (non medulla aut cor, ut Avicenna loco suprà citato, &alii quidam putârunt) quod in meditullium ligni cadens, deinde extrahitur, aut per rimas exudat. Id vidi in mensa ex Caphurae arbore constructa apud Pharmacopolam quendam; deinde in ligno quodam femoris crassitudine donato Gubernatori Domino loanni de Crasto; denique in tabella palmum lata apud quendam Mercatorem. Non tamen negaverim, quin interdum in arboris concavum decidat. Principio verò exudat admodum candida sine ullis rubentibus aut nigricantibus maculis: organis autem non elicitur, veluti quidam scripserunt; neque ad candorem conciliandum decoquitur, ut falsò Avicennae lib. 11. cap. 130. &Serapioni lib simpl cap. 344. persuasum est. PRO certo mihi relatum est, solete quemlibet prodire huius colligendae gratia; qua ubi Caphura colcucurbitam impleverit, si quis validior hunc cum cucurbita viderit, ilicò cum impunè ligendae ratio.