Latin
163.5 to 163.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 163.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
aqua coquunt, deinde contundunt, postmodum cum farina Nachani* (semen id est niNachani quid grum &minutum sapore Secales, conficiendis panibus aptum) &cujusdam nigri ligni, sit. quod istic nascitur, scobe (interdum etiam sine eo) pastilli aut tabellae formantur, quas in umbra siccant, ne solis ardore earum facultas evaporet. OPTIMVM est medicamentum non modò ad confirmandas gingivas, &desiccanLycii vires. dum &constringendum; verùm etiam ad alui profluvia curanda, oculorumque dolores tollendos, in quibus plerumque optimo cum successu usus sum. NVNC superest, fueritne Cate veteribus cognitum, examinemus. EGO, si mihi dicere licet quod sentio, omnino existimo nostrum hoc Cate nihil aliud Catequid suesse, quàm Graecorum &Latinorum Lycium. Nam ejus extrahendi ratio ab omnibus eadem describitur, iisdemque facultatibus pollere censetur quibus nostrum Cate. Huc adde quòd Indicum Lycium praefertur cùm à Dioscoride, lib. 1. cap. 114. &Plinio, lib. XXIV. cap. XiV. tum à Galeno, lib. 7. simpl. Vocatum autem est à Graecis Lycium, quoniam in Lycia primùm inter Graecos illius usus repertus sit, optimumque istìc nasci eo tempore censerent. Praefertur etiam Indicum Avicennae, lib. 2. cap. 399. &Serapioni, lib. simpl. cap. 7. qui id Hadhadh appellant, easdemque illi facultates tribuunt, quas Graeci &Latini. Hadhacdh. Avicenna vult in ejus paenuria Arecam &Santalum substitui. RECENTIORES aliquot è Periclymeni succo succedaneum ejus parant. Sed si Lusitani Pharmacopolae in conquirendis legitimis medicamentis diligentiores essent, &in aedibus Indicis nuncupatis Olysipone requirerent, posset ejus tum etiam Faufel sive Arecae Faufel. magna copia classe regiâ in Lusitaniam deferri. Dioscoridi Lycium folia buxi habet, &pusilla est arbor. Itaque longè alia censenda est quàm ea quae nostro auctori describitur.