Latin
CAPVT X
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 164
Unproofread scanNot analysed yet
Tametsi non satis sibi constare videtur Dioscorides in Lycii descriptione; si modo postrema capitu de Lycio pars, Dioscorids sit. Huius seminu etiam meminit is qui naufragium Navis S. Benedicti nomine, quae paulo supra promontorium Bona spei ad scopulos allisa est, descripsit, aitque Sinapi similem esse, sed nigriorem, cuius satina in panes orbiculares subacta vescuntur tota illa Athiopia ora maritima, praesertim inter fl. S. Christophori, &eum qui à S. Lucia nomen accepit. Sunt verò ades Indicae, vastae concamerationes sub Regio palatio, in quibus asserrantur non moda Aromata, sed omnis generis merces quae ex India Vlysiponem onerariis, seu Corbitu regiu advehuntur. De Manna. CAP. XI. NManna Graecis cognita fuerit, à recentioribus satis disputatum arbitror. *Ego paucula dumtaxat hîc subiiciam, quae silentio praetereunda non duxi. Mannae tris P EIVS igitur tria agnoscimus hîc genera, ex provinciâ Vsbeque deportata. genera. PRIMVM genus utribus conservatum, sapore favi mellis, Xirquest, aut Xircast vocatur, id est, Lac ex arbore Quest nuncupata: nam Xir lingua Persica Lac sonat: nos corrupto noXirquest. Xircast. mine Siracost nuncupamus. Est autem ros quidam in eas arbores delabens, aut gummi ex Siracost. eis destillans. ALTERVM genus dictum Tiriamiabim aut Trungibim, ut vertit Bellunensis, in Carduis Tiriamiabim. nasci ferunt, granis quàm Coriandrum majoribus: colore inter rufum &rubentem meTrungibim. dio, quae ex Tribulis decutiuntur. Vulgus Plantae fructum esse putavit, sed Gummi aut Resinam esse rescitum est. Hujus usus praefertur à Persis ei qua utimur: quoniam nobis usitatam pueris exhibere non audent, nisi decimum &quartum annum excesserint. Ego tamen ab eo tempore quo huc delatus sum, illa uti non destiti, &sine molestiâ purgare semper deprehendi. TERTIVM genus magnis glebis advehitur, admistis plerumque foliis. Calabrinae persimilis est haec Manna, plurisque aestimatur: defertur autem ex Bacora urbe Persica admodum celebri. ADVEHITVR interdum Goam in utribus aliud genus ex Ormuz emporio, melli canMannae genui aliud. dido depurato persimile: sed facile corrumpitur in hac regione, propterea quòd vitreis lagenis non asservetur. Consule commentarios Matihioli in lib. 1. caput verò 73. Dioscoridis. Illi enim tum veterum Graecorum, Latinorum, &Arabum opiniones recenset, tum etiam recentiorum sententias de Manna refellit. Etus verò, auctorisque nostri, atque adeò omnium qui de hac re hactenus scripserunt opiniones resutat Donatus ab alto mari tractatu de Manna. Meminit etiam Mannae Bellonius lib. 11. Observationum, sub finem cap. LXV. De Tabaxir. CAP. XII. VM Spodium tam multas Arabum magni nominis &insignis doctrinae Auctorum