Latin
CAPVT CIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 164.8
Unproofread scanNot analysed yet
Incolae lignis carentes, eam legunt ad ignem struendum. Eadem causa bubulum stercus desiccant, quemadmodum in Armour Britanniae. Sunt autem ea campestria de quibus agimus, admodum deserta, cùm &rivis &fontibus careant. Satis tempestivè in amplum pagum venimus nomine Sarameli, ubi vidimus scopas ex Ambrosia confectas, cujus manipulum in Galliam retulimus, pro re singulari: nam in Europa, quod sciam, spontè non provenit. Bellonim satis attentè Aelianum legisse non videtur: nam licet i auctor lib. 17. Historia Animalium cap. 34. de Capris Caspiis agat, quas albißimas esse scribit, &cornibus mutilas; quae tamen de villorum mollitie eodem capite addit, capris non sunt tribuenda, ut Bellonim autumat, sed Caspiis camelis.