Latin
CAPVT CIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 165-3
Unproofread scanNot analysed yet
Camelis, inquit, quoque Caspii abundant, quorum maximi ad equorum maximorum accedunt magnitudinem. Eorum villi adeò sunt molles, cum Milesiis lann ut mollitudine comparari poßint; ex iisque sacerdotes &Caspiorum ditißimi praecipuique vestes conficiant. Mirari autem subit, cur quae de Lyciis capris idem auctor tradidit, non adscripserit. Ait enim in hunc modum lib. 16. cap. 30. eiusdem Historiae: Callisthenes Olynthius capras scribit in Lycia densißimo &prolixißimo hirsutas esse pilo; ut muliebres crines implexi ab eii dependere videantur; paßim tamquam oves, tonderi, ex eisdemque navium fabros rudenter contexere. Vrbs Jconium.