Latin
CAPVT XIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 165-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. VICENNA lib. 11. cap. 695. Tutiam in India inveniri scribit. Huic etiam suffragatus Serapio, lib. simpl. cap. 422. Tutiae quoddam genus Indicum esse asserit. SED, ut verum fatear, nulla per universam Indiam, nobis saltem cognitam, Tutia invenitur, sive Graecorum σποδὸς: aut aes, aliudve aliquod metallum ex quo conflari, Tutia possit. Sed ea Tutia qua nos hîc utimur, quamque in Lusitaniam &Hispanias, reTutia Lusitaliquasque occidentales regiones exportant, è metallicis conflata non est: sed ex eorum est norum. genere quae Dioscoridi αὐτισποδα appellantur. Mihi enim retulit mercator, harum similiumque rerum curiosus indagator, se certò accepisse à Persicis negotiatoribus, hanc Tutiam in Quirmon Persiae regione &Ormuz finitima (ubi etiam laudatissimum totius Persiae cuminum nascitur) fieri, atque conflari è cineribus arboris cujusdam istic nascentis nomine Goan, quae fructum ejusdem nominis profert, cortice &putamine constantem: Goan arbor. corticem verò &nucleum, qui putamine clauditur, edules esse. Hanc Tutiam Alexandri ἀντίσποδος nam vocari, non quòd in Alexandria fiat; sed quòd ex Quirmon Ormuz delata, deinde in Alexandrina. Alexandriam exportetur, ex qua tandem &Italiae* &Galliae communicatur. *Immò, ut Matthiolus suis in Diosc. commentariis lib. 5. cap. 46. censet, Cadmia potiùs ex aerariis Germaniae fornacibus petita utuntur, tum Italia, tum Germaniae atque Gallia officina. Attamen si paulo diligentiores magisque curiost essent Pharmacopolae, facilè Pompholygem ex usdem fornacibus accipere possent, &sua antispoda, quae, ut idem auctor est, plerumque ex boum oßibus cencrematis parant, omnino rencerent. Dentes Elephatini dumtaxat expetiti. Fil. Cenalsil. Ati, Ans Acete, ItemboBaro. Maguns Eboris apud Indos usus. Superstitio Indicarum malierum. Elephantini dentes non sunt decidni. Elephanticrudis carnibus Aethiopes vescuntur. Naires. Elephanterum utilitas. Elephantorum pugna. Taprobana Zeilan fortè. Rhinocerotis historia. Gandae. De Ebore.