Latin
CAPVT XIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 166
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. SSIVM Elephanti non modò in Medicina nullus est usus (tametsi nonnulli, ut modò retulimus, falsò tradant ex his crematis spodium parari) sed nec instrumentis &operibus faciendis. Dentium dumtaxat materies expetitur. Nam licet Aegineta lib. 7. cap. 3. Elephanti vngulas medicum in usum usurpari tradat, falli arbitror. APPELLATVR autem Arabibus Elephantus Fil: (ipse verò dens Cenalsil, quod dens Elephanti est) in Guzarate &Decan, Ati: in Malavar, Ave: in Canara, Atete: Aethiopibus, Ytembo: nullis verò nationibus quod sciam Baro, licet Simon Genuensis; id affirmet. NVLLIVS in medicina usus sunt ipsi dentes apud Indos: sed dumtaxat ab Arabibus