Latin
165.5 to 165.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 165.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Manubria etiam addere solent ex Testudinis Indicae operimento transparente aurei coloris, quae ducato fere aestimantur. Aurifabri laboraturi, humi desident: fornacem propterea habent in media officina humi positam, nullo camino praeditam, unicumque follem orbicularem, quem attollentes &deprimentes inflant. Biduo Iconii haesimus; cùm ut jumenta mutanda conquire remus, necessariaque ad iter compararemus; tum quia dies erat Natali Domini sacer. A meridie, versus quemdam montem qui superandus nobis erat, iter fecimus: densa verò nive decidente &omnia operiente, itineris duces aberrarunt. Conscenso monte, diu per Piceae silvas iter fecimus, &in pagum perducti, in Car-bassara noctem traduximus. Subsequens dies nobis molestus fuit, cùm aurae ratione, tum quòd alternis perpetuò adscendendum vel descendendum esset. Frequentes habet haec regio incolas &pagos: &licet in hieme versaremur, Oxygalam tamen inveniebamus, edulium Turcis admodum familiare, praesertim aestate. Illam tabernae perpetuò paratam habent in magnis lancibus; precium in singulas constitutum unicus asper, quâ quatuor Turcae saturari queant.