Latin
165.1 to 165.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 165.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. CXIII. OSTRIDIE per campestria loca prosequuti nostrum iter usque ad urbem Cogne, Dveteribus Iconium dictam, non procul ab altis montibus sitam, quam irrigant pleriIque rivi ex iis montibus delabentes, &in magnum Car-bassara divertimus. Illius urbis moenia ex vario lapidum genere sunt constructa; ut Constantinopolitana; ambitus orbicularis est; turres verò illis impositae, rarae &quadrangulae. Vetusta autem non esse ipsius urbis moenia, facilè coniicere licet ex marmore è templis sublato, cui epitaphia Graecis characteribus inscripta sunt. Eam verò à Christianis aliquando possessam esse, cruces; &earum vestigia satis demonstrant. Pars urbis qua egressus est in planiciem, Orientem spectat: ad eam verò urbis portam quae inter Orientem &Meridiem vergit, marmoreus est Hercules turri vicinus extra moenia, cui Turcae haud pridem caput ademerunt. Octo habet Iconium portas ut Halepum. Habitatur à Graecis, Turcis, Arabibus, &Armeniis. Vites istîc diligenter coluntur, &generosum vinum à Iudaeis redemimus. Elegantiores Iconii fabricae, Mesguedae sunt, Thermae, &Car-bassara. Istîc non uruntur alia ligna quàm Iuniperi majoris, Sabinae alterius pumilae, Cedri utriusque, &Ledi: quae (praeter Ledum) cùm discernere inter se cuperemus, nullâ vel diligentissimâ observatione potuimus; ejusdem enim odoris &saporis sunt, corticeque integuntur simili, non duro ut alia ligna, sed oblongis philuris invicem incumbentibus ut vitis, materiaeque corde rubro; reliqua alba ut in Siliqua &Taxo; similemque fumum reddentia dum uruntur, &similes carbones aequabiles ut tiliae, laevesque ut salicis: omnia resinam fundunt terebinthinâ duriorem; eandemque duritiem in caesurâ habent; perpetuò omnia virent, fructumque eodem tempore, hoc est, hieme maturant. Turcarum aurifabri. CAP. CXIV. VRCAE non minus nobis insaniunt circa aurifabrorum opera: sed illorum ex proba materia validaque fiunt. Annulis delectantur, &cultellis eleganter concinnatis, quorum vaginas auro vel argento exornatas è catenula argentea suspendunt. Vulgaris est consuetudo cùm apud Turcas, tùm apud Graecos, ut cultros è cingulo pro pendentes gestent: ii magna ex parte in Vngaria confecti, oblongum habent manubrium: sed simulatque Turcici institores eos emerunt, opificibus tradunt, ut manubrio ex dente beluae marinae Mors quibusdam dictae, Gallis Rohart, adornent: cujus dentis duo sunt genera; unum candidissimum, compactum, unicornu simile, adeò durum, ut vix lima (nisi ex selectissimo optimeque temperato chalybe constet) rodere possit: alterum genus* incurvum est ut Aprini dentes; &Hippopotami dentem esse arbitrati fuissemus, nisi Hippopotamos vivos vidissemus, qui similibus dentibus non erant praediti.