Latin
166.1 to 166.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 166.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
&Turcis usurpantur ex Avicennae praescripto in iisdem remediis, quibus nos utimur. Verùm in operibus &instrumentis monilibusque fabricandis tantus eorum est usus, ut ex Aethiopiae parte quae est à Sofala, usque ad Melinde, singulis annis in Indiam devehantur millies sexcenta pondo, praeter eos dentes qui ex plerisque Indiae regionibus convehuntur. Hujus Eboris pars in Sinarum regionem defertur: maxima verò &potissima in Cambaya. Daemonis enim persuasione apud mulieres ejus regionis certum superstitionis genus viget, ut è vita sublato aliquo ex sanguine junctis, ilicò omnia monilia quorum viginti ex ebore confecta singulae mulieres in brachiis gerunt, (fiunt tamen &ea interdum è testudinum testis) confringant, &posito luctu nova inducant. Ingens verò est apud hos Eboris pretium, pro dentium magnitudine: minores enim dentes non adeò magno aestimantur; magni verò, ingentis sunt pretii HABENT autem singuli Elephanti binos dentes in maxilla superiore, sed non deciduos &denuò renascentes, ut putârunt nonnulli. Feminae verò iis magna ex parte carent, tametsi nonnullae dentibus unius palmi longitudine praeditae sint. Mactantur ab Aethiopibus Elephanti, ut eorum crudâ carne vescantur: dentes verò ad nos mercimonii gratiâ transmittunt, viminibus sive laqueis colligatos, quod facit ut putem majora apud eos Elephantorum armenta inveniri, quàm Boum in Europa. PORRò Elephanti naturâ melancholici sunt admodum, noctu pauent, &insomniis metum incutientibus divexantur. Sed praesens remedium est, si eorum rectores (Naires lingua vernacula vocantur) illorum tergis insideant, semperque eos alloquantur, ne dormiant. Alvi profluvio plerumque laborant; interdum verò adeò in zelotypiam rapiuntur, ut efferentur, &quodammodo furibundi reddantur, disrumpantque catenas &vincula. Ejus autem mali curandi ratio est, ut rectores illos educant in agros, &graviter objurgent. CETERVM praeter id ministerium quod vehendis oneribus praestant, &tormentis bellicis è loco in locum commutandis, solent bello utiles esse Elephanti; interdum enim capite &pectore armati equorum more in bellum educuntur. Sed qui his in praeliis utuntur, id solum emolumenti referunt, quòd adversariorum acies prosternant: aliquando tamen, veluti intellexi, non sine suorum pernicie retrocedunt. Nonnulli Reges etiam interdum mille hujusmodi Elephantos in praelium educunt, alii plures, plerique pauciores.