Latin
166.1 to 166.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 166.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
inscripta, quae sub fontibus collocata, propter concavitatem, conservandae aquae nunc serviunt, ad aquanda peregrinorum jumenta. Situm est hoc oppidum apud latum &lum stagnum, secundum quod diu progressi sumus: varii generis pisces in eo capiuntur, tincae, lucii, cyprini, bramae. In nostra peregrinatione dietim iter computavimus, non per milliaria ut in Italia, neque per leucas ut in Gallia. Achara digressi, per eadem campestria iter prosequuti sumus, secundum colles ad dextram &ad sinistram multos pagos sitos conspicientes. Prandimus in exiguo quodam pago, in quo victui necessaria affatim reperimus. Noctu pervenimus in aliud oppidum Carachara nuncupatum, hoc est, Arx nigra, ubi huic nostrae peregrinationi finem ad tempus imposuimus. Quoniam porrà istic haesimus, reliquamque hiemem, &magnam subsequentis veris partem traduximus, per vicina loca obambulantes; multa ad Turcarum mores &vivendi consuetudinem pertinentia observare nobis licuit. Qui opificium aliquod callet, meliore semper apud Turcas est conditione, quàm illius ignarus. Hinc fit ut è captivis alii aliis sese faciliùs è servitute liberent. Nam qui opifices sunt, brevi redemptionis precium adquirere possunt: qui verò nihil callent, duram seruitutem servire coguntur, quia eorum domini vel ad arandum ipsos compellunt, vel ad greges curandos ablegant. Ipsimet lanissari maximâ ex parte aliquod opificium exercere norunt: nam dum in Androne adhuc pueri adservantur, aliquam artem edocentur. In summa, cùm artes sint servilis conditionis hominum alumnae; nihil istic prodest, nobili stemmate progenitum se profiteri. Plurimi vitam sustentant, panem recentem &calidum vendendo, qui musto maceratus edatur: quoniam verò fabrica clibani quo utuntur, non est vulgaris, illam hic exponam. Magna habent fi ctilia vasa, iis similia quae à nostratibus mulieribus lineos pannos eluentibus usurpantur: Galli cuviers de terre, hoc est, cupas fictiles appellant: ea ad dimidiam altitudinem in terra recondunt. Cumque sint in imo perforata, canalem orbicularem ad latus in terra faciunt respondentem imo fictili.