Latin
166.5 to 166.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 166.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ttansversim autem jacente fictili, &canalem ad imi latus habente, lignum sive carbones in imo repositi, facilè flammam concipiunt, &facilè vas undequaque calefaciunt: Pistor farinae massam fermentatam habens, tenues placentulas facit, quibus in tegete curva &fornicem aemulante, nec pilei amplitudinem superantes repositis, manum tegeti subdens, placentulas fornici fictilis jam fervidi applicat; eaque ratione placentulae pendentes facilè coquuntur: pistor autem placentulam jam coctam adimens, alteram coquendam eodem loco semper reponit: ut multae simul ex vasis fornice propendeant. Quo verò faciliùs eas eximere queat, furculam unci modo incurvam, sinistrâ tenens, placentulas propendentes apprehendit; dextrâ autem longam spatulam habens, eas decutit. Pistor porrò prolixam barbam alere non debet: nam facilè à flamma adureretur. Incolae igitur has placentulas adhuc calentes ementes, cum musto edunt, &pro deliciis habent. Hiberno potissimùm tempore: nam aestate fructus aliaque similia magis expetuntur. Sed quoniam fusiùs de his omnibus libro tertio agemus, nunc supersedebimus. Attamen antè quàm earum rerum narrationem auspicemur; non absonum videtur, nonnulla de legibus quas Mahumetes suis asseclis dedit, in medium adferre; ut faciliùs intelligi queat, barbariem &stoliditatem falsi hujus prophetae, miseram istam &rudem plebem seduxisse, &ad suas leges traduxisse, quae tamen nihil sunt nisi mera somnia. Itaque finem huic secundo libro imponentes, tertium auspicabimur ab apertissimis Mahumetis deliramentis. PETRI