Latin
CAPVT XVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 17
Unproofread scanNot analysed yet
Additum praeterea erat radicis cujusdam fragmentum cubitalis longitudinis, à nautis, quos ex India rediisse scribebat, relatum cum praedicto fructu &foliis: intelligebat autem ab aliis, fragmentum illud, ab arbore; sive frutice folia illa &fructum ferente, recisum: ejus materia valde dura &firma erat, internâ parte albâ, externâ &sub cortice latente, fuscâ, ob vetustatem forsitan: erat autem gemino cortice tectum, interno quidem satis denso, fuscique coloris &acris saporis, interno verò tenuiore, ex cineraceo flavescentis coloris (quem ex argillacea terra in quâ planta nata, contraxisse verisimile est) acerrimique saporis. Eam porrò radicem multis tenuibus fibris firmatam fuisse, quaedam adhuc inhaerentes, &aliarum, quae abruptae, vestigia apparentia, satis innuebant. Ipse autem Garetus adscribebat, se, licet omni diligentiâ adhibitâ, ut nautas qui haec attulerant, convenire posset, ad percontandum in qua provincia legissent, &an nomen atque facultates ab incolis intellexissent, illos numquam invenire potuisse. Similem autem fructum, petiolis tamen carentem, aliquot annis ante accipere memini, additâ ejus qui mittebat, interrogatione, an Amomum? Et certè, huic fructui sunt facultates, Amomi quod Dioscorides nobis proponit facultatibus non valde dissimiles: etenim calfaciendi, adstringendi &exsiccandi vim habet; &reliqua praestare posse arbitror, ad quae Amomum utile esse Diosc. cap. XIV. lib. 1. scribit? aliquot tamen notae, iis quas Dioscorides suo Amomo tribuit, non respondent, veluti folia quae Bryoniae foliis dissimilia, radix crassior, quàm ut fruticis videri queat, tametsi in quibusdam fruticibus nec minores nec minùs crassas, quàm haec sit, quae mihi missa, observare mominerim, vt in Cisti plerisque generibus, &quibusdam aliis. Sed iudicio iis relicto qui in his rebus sunt me peritiores, &magis exercitati, satis officio me perfunctum existimabam, si ea quae de fructu, foliis, ramulis, &radice observabam, benevolo lectori proponerem. CETERVM, hunc exoticum fructum diligentius consideranti, primarias quasdam notas reperio, quae me plurimum movent (proferam enim ingenuè quod sentio) ut Plinij Garyophyllon esse censeri possit. Nam is Naturalis Historiae lib. XII. cap. VII. posteà quàm de Pipere egit, haec subiicit: Est etiamnum in India piperis grani simile, quod vocatur Garyophyllon, grandius fragiliusque. Tradunt in Indico luco id gigni. Advehitur odoris gratiâ. Tametsi brevis haec sit &succincta descriptio, nec ullas facultates fructus ipsius contineat, habet tamen insignes notas, quae cum iis, quas fructus quem Lectoris oculis subiicio possidet, collatae, valde similes deprehendentur, veluti comparatio cum piperis granis, illis tamen esse grandiora fragilioraque, ut plerumque haec sunt grana, licet etiam parva reperiantur, odor gratus, &ad caryophyllos aromaticos, qui nobis in usu, valde accedens, cujus gratiâ Plinij tempore adferebatur. Et certè hunc fructum manducatum, oris halitum gratiorem reddere comperiebam: ad multos praeterea alios usus utilem fore credibile est, si quis periculum faceret. Harundo Indica.