Latin
CAPVT XVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 16.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVII. ARYOPHYLLORVM Aromaticorum historiae hujus fructus descriptionem subiicio, cùm propter odoris affinitatem quam cum Caryophyllis habet, tùm ob aliam Ocausam quam declarabimus. Mittebat ad me Londino lacobus Garetus anno à nato Christo millesimo sexcentesimo primo, hunc fructum orbicularem, piperis grano plerumque majorem, nonnumquam etiam minorem, rugosum, fusci coloris, satis fragilem, qui apertus semen continere deprehendebatur rotundum, nigrum, in binas partes scissile, non minus aromatici odoris &saporis quàm ipse fructus, atque aromaticos caryophyllos quodammodo referentis: botri autem in modum nascitur, ut ex multis granis quae petiolos suos adhuc retinebant, &binis ternisque granis uni ramulo inhaerentibus coniecturam facere poteram: his adjecta erant folia, unius quidem formae, sed magnitudine valde differentia: nam quaedam septem uncias erant longa, tres lata, nonnulla quinque dumtaxat uncias longa, duas cum semisse lata, alia trium unciarum longitudinem non excedebant, &vix duarum latitudinem attingebant, quaedam etiam iis longè minora &angustiora, praesertim quae cum granis permixta reperta fuerant, pro loci quem in ramis aut ramulis occupauerant ratione: nulla autem inter illa reperi quae serratas haberent oras, sed aequales, omnia, &multis tenuibus venis, à nervo folia per longitudinem secante; in latera obliquè excurrentibus, praedita, eorum mucrone nunc angustiore, obtuso tamen, nunc latiore &quasi orbiculato, cineracei ex spadiceo coloris, &satis acris saporis: ramuli qui additi fuerant, tenues, quadranguli, cineracei coloris cortice tecti, annotini videlicet, qui verò postea nati, spadiceo, retinentes adhuc vestigia ubi folia inhaeserant, quae, ut plurimum, ex adverso nata esse demonstrabant, &illi etiam acriusculi saporis, perinde ac folia, nec ingrati odoris.