Latin
171.1 to 171.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 171.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Alcoranus porrò capite primo libri primi refert, binos Angelos caverna quadam in Babylone includi, &è superciliis pendere, torquendosque ad extremum usque judicium. Glossa autem hoc loco addit, Deum binos Angelos Babylonem misisse, qui de incolarum controversiis judicarent, singulis diebus mane è caelo descendere, sub noctem verò caelum repetere solitos: quodam autem die in formosam mulierem incidisse de marito conquerentem, quae sic illis placuisset, ut de concubitu sollicitarent; ipsam annuisse, ea conditione ut orationem edocerent, cujus virtute in caelum conscenderent: mulieri obsequentes, orationem docuisse: quâ memoriae mandatâ, ipsam in caelum evolasse; angelos, ob peccatum, orationis efficaciâ privatos, in caelum ampliùs conscendere non potuisse, sed in terra haesisse. Deum porrò poenarum in hoc vel in altero saeculo luendarum optionem illis ob peccatum obtulisse: poenas in hoc saeculo deligentes, ad judicii usque diem ut è superciliis penderent, adjudicatos. Ab iis Angelis addit Alcoranus, illius regionis homines Necromantiam edoceri. Cap. autem 19. lib. tertii scriptum habet, Deum stellas in caelo fixisse, ad hujus mundi ornatum, &ad arcendos malignos spiritus: quos, ad caelum propiùs accedere volentes ut paradisi secreta exaudiant, singulae stellae accensâ face fugant. Liber Zunae verò, stellas in aëre è catenis aureis pendêre ait, ad excubias agendas: alioqui daemones paradisi secreta captatum venturos, ad ea hominibus conjectoribus revelanda. Amoena in paradisum profectio, quam Mahumetes noctu dormiens se confecisse nugtur: &insignia deliria quae de Turcarum paradiso refert. CAP. VII. AHVMETES noctu dormiens, visionem habuit, quam postridie narravit &descripsit: ea omnibus suis posteris magnum commodum attulit, ut in articulis à Deo illi (ut ait) concessis videbimus. Cum Axâ igitur, ex undecim quas habuit mulieribus, maximè dilectâ, jacens; mediâ nocte evigilans, somniavit, quempiam suas fores pulsasse; ipsum surrexisse ut aperiret; angelum Gabrielem istîc reperisse bis septuagenis alis nive candidioribus, &cristallo lucidioribus amictum; animal apud se habentem lacte magis album, asino majus, mulo autem minus, Arabico nomine Alborach appellatum. Libro Asear nuncupato scriptum est, angelum Gabrielem in Mahumetis amplexus ruisse; atque dixisse; Ad te salutandum Deus me misit, ô Mahumetes, mihique injunxit, ut te hac nocte in paradisum abducam, maxima, quae unquam ab homine conspici potuerunt, secreta conspecturum. Mahumetes respondit se paratum esse.