Latin
171.5 to 171.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 171.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cui Angelus: Conscende ergo Alborach, &abeamus. Verùm Alborach retrocedenti dixit angelus: Cur Mahumetem sessorem admittere non vis? Hoc tibi certò affirmare possum, neminem Mahumete meliorem unquam conscendisse, nec conscensurum. At Alborach negavit se eum admissurum, nisi prius polliceretur se in paradisum invectum iri. Mahumetem tum respondisse, ipsum futurum primum animal quod paradisum ingressum sit. Mahumetes illicò conscendit; frenumque tenente Angelo, tota nocte versus Hierosolymam iter fecerunt. Addit Asear, Mahumetem in itinere femineam vocem exaudisse evocantem, Mahumetes, Mahumetes; Angelumque dixisse: Cur non respondes? At ipsum tacuisse. Deinde longiùs progressum, aliam vocem audivisse clamantem, Mahumetes, Mahumetes: Angelum autem vetuisse ne responderet: Mahumetem porrò Angelum interrogasse, quaenam essent istae mulieres quae eum appellassent? Cui Gabriel: prior est quae Iudaeorum legem evulgat, cui si respondisses, omnes Turcae facti fuissent Iudaei: altera est quae Christianorum legem denunciat, cui si à te responsum datum fuisset, omnes Turcae Christianismum amplexi fuissent. Brevi pòst in Hierosolymitanum templum advenisse: quod ingressis, omnes prophetas &Dei nuncios qui unquam in orbem missi, ipsis obviam progressos, &Mahumetem his verbis excepisse: Salve verorum nunciorum gaudium, &honorabilis propheta: eumque in aërem sublatum, in intimum sacellum cum solenni pompa detulisse, seque illi commendantes obsecrasse, ut pro ipsis oraret, ipsorumque meminisset cùm Deum alloqueretur. Templum egressos, Mahumetem scalam invenisse Dei lumine constantem, atque ad caelum usque pertingentem, quam, ipsius manu à Gabriele comprehensâ, conscenderunt. Ad primum caelum pervenientes, quod ex puro argento constat, &ex quo stellae dependent catenis ex obriso auro fabricatis alligatae, ejus magnitudinis cum Noho monte urbi Almedinae vicino, Gabrielem fores pulsavisse: interroganti ianitori quis feriret, Ego, inquit, angelus Gabriel, &Mahumetes propheta &Dei amicus: audito Mahumetis nomine, illicò apertas fuisse fores: istîc canum senem invenisse Adamum, qui Mahumetem amplexus, Deo gratias agebat, quod tali filio illum donasset, multumque se Mahumeti commendasse.