Latin
172.1 to 172.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 172.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Viteriùs progressos, variae formae angelos invenisse, boum, hominum, equorum, avium, inter quas gallus fuit pedibus primum caelum premens, &capite secundum caelum attingens. Interroganti Mahumeti quid ista sibi vellent, angelum respondisse, angelos esse qui pro iis qui in mundo sunt, Deum orant: humanaeque formae angelos, pro hominibus orare; bubulae, pro bobus; equinae, pro equis; gallinaceae, pro gallis: atque cùm ingens ille gallus caneret, reliquos gallos cùm caelestes tum terrestres canere. Deinde ad aureum caelum venientes, fores pulsasse: ianitori inquirenti qui essent, Gabrielem respondisse, Ego &Mahumetes: illicò ingressos undique Dei &Mahumetis nomen inscriptum hac ratione vidisse: Nemo alius est praeter Deum, cujus Mahumetes est propheta: Noëque incanum reperisse; qui Mahumetem amplexus, sese illi commendavit. Postea admirandae formae angelos conspexisse, quorum unus pedibus secundum caelum calcabat, &capite tertium attingebat, altera manu Orientem, altera Occidentem pertingens. Inde in tertium caelum ingressos, ex precioso lapide constans, ubi reperto Abrahamo, ingentem angelorum numerum viderunt, quorum unus inter utrumque oculum septuaginta dierum itineris intervallum habebat, manuque librum tenebat, in quo omnia scribebat &expungebat; isque angelus mortis nuncupabatur, homines nascentes libro inscribens, &morientium nomina expungens. Inde porrò in quartum caelum Smaragdo constans delatos, reperto istic loseph lacobi filio (qui salutato Mahumete se ipsi commendavit) atque magno angelorum numero, quorum unus, procerus admodum, hominum vicem, qui propter peccata ad inferos descendebant, deplorabat. Postea in quintum caelum adamantinum pervenisse, ubi Moses Mahumeti se commendans, majorque angelorum numerus quàm in reliquis caelis. Hinc in sextum caelum ex carbunculo sive pyropo fabrefactum, ascendisse, ubi D loannes Baptista, qui Mahumeti sese commendavit. Postremò in septimum caelum, Dei lumine constans, venisse, ubi reperto Iesu Christo, ipsi Mahumetes se commendavit, &conspecto istic maximo Angelorum numero, Angelus ipsum reliquit. At ille per difficilia loca ascendens, ingentem aquarum &nivium quantitatem invenit; &mirum in modum fatigatus, caelestem vocem exaudivit, dicentem: Saluta tuum Creatorem, ô Mahumetes; non procul enim ab illo abes: tum lumen adeò ingens illum circumfulsit, ut oculorum ipsius aciem turbaret.