Latin
CAPVT X
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 174-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. TODIERNO etiam die Turcis, &Mahumetis lege initiatis, ex vetere instituto, plures quatuor vxoribus ducere non licet: vivus enim adhuc Mahumetes suis asAseclis quatuor legitimarum uxorum usum concessit: ex lege autem in suam met gratiam condita, quótquot voluit uxores ducere potuit. Ex Asearis libro constat, quindecim uxores eum habuisse, praeter ingentem mancipiorum feminei sexus numerum. Legem condidit, quae &hodie observatur, de mulierum aequalitate, ut eâdem ratione omnes vestibus, cibo, potu, &cubili tractarentur: si quid secus fiat, quae injustè secum agi existimat, apud Iudicem conqueri, &maritum in jus vocare potest. Eam ob causam, Turcarum Imperatoris vel Bassae alicujus filia majore apud maritum privilegio hodie non gaudet; quàm infimae sortis cujuspiam filia: nam propter levissimam causam matrimonio renunciare queunt: conquerente enim apud Cadi aliquâ, si maritus deferere illam vult, jam solutum est matrimonium: divortium autem renunciare uxori in ea regione, perinde ferè est, atque in Gallia ancillam dimittere. Mahiumetes adhuc vivus legem condidit, ne desertas à se uxores, cuiquam matrimonio sibi jungere liceret: praecepit etiam, ne ipsius uxores (quas moriens novem adhuc habuit) ab ejus morte cuiquam nuberent. Scriptum est in libro quodam Arabico, cui titulus, De bonis moribus Mahumetis, illum à virtutibus &virium robore extollente, eâdem horâ undecim suas vxores subsequenter cognoscere gloriari solitum. Condidit etiam legem, quae &hodie observatur, ut si quis uxorem ter repudiaverit, non possit deinceps illam recipere, nisi priùs cum alio concubuerit. Haec porrò quatuor Turcis sunt prohibita; ne sanguine vescantur, ne suillâ, ne iis quae idolis sunt immolata, ne suffocatis.