Latin
CAPVT X
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 175
Unproofread scanNot analysed yet
Vivo Mahumete, atque etiam aliquamdiu ab ejus morte, mancipia quae ipsius doctrinam amplectebantur, libertatem consequebantur; quia primus qui in ipsum credidit, mancipium fuit; se enim libertate illum donaturum pollicitus erat, si in ipsum crederet. Zunae liber meminit legis quâ sancitum erat, ut omnia mancipia Iudaicae, sive Christianae religionis, religionem suam abjurantia, &Mahumetanam amplectentia, libera fierent, etiam invito domino: at ea lex hodie non observatur. Nostratium vulgus Mahumetis cippum in aëre pendere existimat, lapidis magnetis vi atque efficaciâ: attamen id recentiorum inventum non est: nam Plinius simile quidpiam cap. 14. libri 34. de magnete scribit. Eodem, inquit, lapide Dinocrates architectus Alexandriae Arsinoes templum concamerare inchoaverat, ut in eo simulacrum ejus è ferro pendére in aëre videretur. Haec autem de ridiculis Mahumetis nugis dicta sunto; nunc de Turcis agamus. Liberos educandi apud Turcas ratio.