Latin
178.1 to 178.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 178.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIIII. IHIL nisi quod ad suam artem attinet, suscipiunt veri Mercatores apud Turcas, hoc est, qui vero &antiquo Turcarum &Graecorum more negotiantur: Iudaei verò Hispaniis pulsi, atque Christiani apostatae Constantinopoli tabernas instruxerunt, in quibus omnis generis merces venales habent Latino more: hinc sit, ut non minus imponant emptoribus quàm in Europa, ubi vix videas pagum in quo non sit hujuscemodi aliqua taberna, quae fortè decem aut duodecim mercium genera habebit, eaque vel vitiata, vel vetustate corrupta. Turcae longaevi sunt; quia minimè delicatuli, &sine discrimine alliis &cepis vescuntur, nec vinum bibunt nisi quàm rarissimè. Cùm autem grassante peste, non sibi consulant, nec à contagio sibi metuant, saepe ab ea tolluntur. Omnia aulaea detonsa quae ex Turcico imperio ad exteros devehuntur, inter Iconium Ciliciae &Carachara Paphlagoniae solummodò fiunt. Selectiores autem panni undulati, ex pilis caprarum contexti, ut diximus, Ancyrae Cappadociae metropoli: sed &tapetes è captarum pilis constant: qui verò apud Memphim venduntur, minus elegantes sunt; ex lineo enim panno versicolore facti sunt. In Adana fiunt peristromata, levia admodum &mollia, ad substernendum cubituris. Forum habent Turcae per singula oppida &pagos, certo aliquo die singulis hebdomadibus, ut in Europa, quo rustici conveniunt, ad vendendum suas merces: alii ligna convehentes, alii ova, butyrum, caseum, sericea &linea stamina, aliáque similia, iudaeae mulieres, quibus aperta facie in publicum prodire licet, per haec fora frequentes conspiciuntur, ut sua opera acu picta vendant. Quoniam porrò Turcicis mulieribus Mahumetica lege prohibitum, ne in publicum vendendi aut emendi causa egrediantur, Iudaicis mulieribus sua opera vendenda tradunt. Lex tamen non adeò rigidè observatur, quin interdum Turcicae mulieres etiam sua vendentes conspiciantur, sed velo supra faciem inducto, per quod prospicere queant, &,loqui volentes, illud attollere, perinde atque bucculam in galca. Venalia autem plerumque habent mantilia, strophiola, caliendra, cingula alba, pulvinorum integumenta, aliaque majoris precii opera, ut conopea, cortinas varii generis, quae à Iudaeis redimuntur, ut exteris deinde vendant.