Latin
178.5 to 178.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 178.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Turcae delectantur lineo panno albo, &acu egregiè picto, nulli sumptui parcentes ut cum adquirant: Interdum venduntur duo exigua strophiola acu picta viginti aspris, quae in Gallia vix sex assibus sive tribus batziis aestimarentur. Varia opera in tela à Turcicis mulieribus acu pinguntur; vulgatissimum autem est, ut opus quod conficere cupiunt, picturâ primùm in tela designent, quam deinde inter bina fila sequentes, &subtili admodum acu bombycina stamina diversorum colorum ducentes, ut opus ipsam picturam planè referat, efficiunt. Ea ratio pingendi acu apud nos usitata non est. Et vix apud nos credi possit, quantum apud Turcas hujusmodi opera aestimentur, quantaque eorum sit quantitas. Cùm autem mulicres ut plurimum conclusae maneant, neque rem familiarem administrent; ne planè sint otiosae, tempus in istis operibus conficiendis terunt, praesertim cùm linea pensa trahere rarissime solcant. Admiratione res maximè digna in Turcis, qui Opio vescuntur ut in bello sint animosiores. CAP. XV. BSERVATIONE maximè digna est conficiendi apud Turcas Opii ratio, praesertim in Achara, Carachara, Spartada, Emetelinda, aliisque oppidis Paphlagoniae, OCappadociae, &Ciliciae. Agros papavere albo conserunt, ut nos tritico: sed ea consideratione, ne singuli rustici plus serant, quàm familiam habeant ad id colligendum sufficientem. Colligunt autem eadem, quam Auctores tradiderunt, ratione. Papaveris capita jam formata, leviter inciduntur; atque ex vulnere emanantes lacteae guttae, parumper inspissari sinuntur. Sunt qui denas libras colligant, alii sex, alii plures vel pauciores, pro operarum quas in colligendo adhibuerint diligentiâ: nam hoc negotium in latifundii satione non versatur, sed in legentium numero &diligentiâ. Nisi hujus Opii tantus apud Turcas esset usus, nostra opinione commercium ejus periisset, quemadmodum multarum aliarum rerum quae amplius non cognoscuntur.