Latin
179.1 to 179.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 179.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterùm nemo est Turcarum qui illud non emat; etiamsi asprum solum haberet, ejus dimidium in Opium impendet, quod pace &bello semper circumferet. Asiae minoris Iudaeus mercator nobis asseruit, singulis annis quinquaginta camelos Opio oneratos educi ex Paphlagonia, Cappadocia, Galavum, &Cilicia, qui in Persiam, Indiam, Europam, aliasque exteras regiones; &per unixelsumid uicicum imperium illud importent. Cui difficulter fidem adhibuissemus, nisi sigilluim nobis enuirasset quantum colligeretur in singulis vicis Paphlagoniae, Cappadociae, Armeniae mimoris, &Gallograeciae; addebatque, majore adhuc apud Persas in usu esse quàm apud Turcas. Periculum autem facere volentes, quantum quis Opii devorare posset sine noxa, lanissarum nobis familiarem, &singulis diebus Opio vesci solitumq ejus drachmae semissem in nostra praesentia devorasse animadvertimus: postridie illum apud negotiatoris tabernam reperientes, illi integram drachmam dari curavimus; quam unico bolo devoravit, nec quidquam incommodi inde sensit, praeterquam quòd temulentus quodammodo videretur. Haec Opii manducandi consuetudo jamdudum apud Tuicas invaluit: illius etenim esu animosiores sese fieri, neque belli pericula formidare existimant. Cùm Turcarum Imperator, bellum gesturus, militum delectum facit, totamuotincia Opio ferè spoliatur. Vulgare apud eos est, sibi mutuò obiicere, Tnedisti Opium? quemadmodum si quis apud alias nationes alteri obiiciat, ipsum temulentum esse. Diulusisumus connibernio Armeni cujusdam Christiani, Opium coram nobis saepiùs devorantis, sed ados eo degustato, nullam aliam noxam deprehendimus, nisi quod pectus, nobpis excalfaccret, cerebrum nonnihil perturbaret, somniaque turbulenta induceret Si Papalter in Edropa, videlicet Gallia, Germania, vel Italia coleretur; arbitror Quium perinde colligi posse atque in Asia, modò necessaria cura ineo legendo adhiberetur. Nam Asia manun non minus frigida est ipsa Gallia. Fieri potest, ut quod ad nos adfertur, adultorinum iussoleat enim mercatores illius quantitatem augere antè quàm per pravincias distribuatur. Quoniam porrò observavimus quibus notis ejus delectus faciendus sit, eas subiicere noldimus. Optimum est amarum, gustu calido, fauces incendens, flavescens leoninorum pilorum modo, in massam veluti ex granulis diversi coloris coactum, legendo enim Opium, ea grana in Papaveris capitibus collecta cohaerent, &in placentulam quodammodo nocum, odor virosus &gravis: &licet in refrigerantium ordine reponatur, fauces tamenincendit.