Latin
CAPVT X
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 18
Unproofread scanNot analysed yet
Caprimulgus hic Cuculi ferè magnitudine &crassitudine est, &apud nos in celsis turribus &templorum foraminibus nidulatur: apud Cretenses autem in scopulis mari imminentibus, ubi magnum damnum pastoribus, qui Capras sub tectum noctu cogere non solent, inferunt. Nam è caprarum uberibus lac exugunt. Ovidius 6. Fastorum eorum meminit his verbis: Nocte volant, puerósque petunt nutricis egentes, Et vitiant cunis corpora rapta suis. Carpere dicuntur lactentia viscera rostris Et plenum poto sanguine guttur habent. Est illis Strigibus nomen: sed nominis hujus Causa, quòd horrenda stridere nocte solent. *Hanc avem appellant Flandri cene Dwaes. De hac ave lepidam fabellam narrat Illustris Busbequius in Epistolis. Vetera &recentia, Gallica, Graecáque multarum aliarum avium nomina.