Latin
18.1 to 18.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 18.1-3-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. NTER aves nobis notas nullam conspeximus quarum pedes quatuor digitos non habeant, praeter Pluvier, Guillemot, Canne petiere, Ostarde, &Pie de mer, quae olim M. Haematopus nuncupabatur. Rara est haec avis in nostris littoribus, tametsi aliquando visa sit. Corpore est ardeolae, Gallis Aigrette dictae; alis Lari sive Mouentte Gallorum; &eo rundem Flambant; sive Phoenicopteri Latinorum forma; rostro quatuor digitos oblonge instar Beccasse Gallis dictae (quam ob causam à nonnullis Beccasse de mer etiam dicta est, sed à reliquarum palustrium rostris, quibus rotundum est, differente: nam hujus planum est in extremo &mucronatum, &aliquantulum nigricans, reliquâ parte rubente: caput cum collo nigrum est: nigrae sunt &alae superiùs, nisi albae plumae eas transversas secarent, unde Gallicam appellationem sumsit Picae marinae: interior alarum pars &venter alba sunt: extrema cauda nigra, ejusdemque cum Anate longitudinis: binos habet pedis digitos simul cohaerentes, interior verò ab aliis sejunctus est: calcar in pedis calce ut reliquae aquaticae aves non habet: ejus praeterea pedes molliores sunt &delicatuli, non sicci &duri ut in aliis: crura tres digitos oblonga; digiti breves, ungulae fornicatae ut in Tardis. Carne est insipida, dura, &admodum nigra, gulamque habet admodum magnam, amplam &robustam. Becasse nostra, veteribus Ascolopax dicta, retinet etiamnum nominis affinitatem quandam cum veteri Graecorum appellatione: nam hodiexilornitha ab illis vocatur, voce conformi cum Latina dictione Gallinago. Alaudas Chamochiladi nominant, &Palumbes Phassa. Magis proprium vocabulum non habent, ut Elorium sive Corliz exprimant, quàm Macrimit, hoc est, oblongus nasus. Graeci vulgaribus dictionibus carent, quibus tam aptè propriis nominibus aquaticas aves distinguere possint, ut nos: nam Sarcelles &Morillons indifferenter ut Cannes, id est, Anates appellant, nomine PappiMergi marini peculiare quoddam genus in Creta reperitur sub aquis natans, à Cormarant Gallorum, &à reliquis Mergis diversum: Aristoteles Ethiam nominavit, Littoris accolae Cretenses Vuttamaria &Calicatczu appellant: magnitudine est Querquedulae sive Sarcellae Gallorum, ventre albo, capite, quod planum est, dorso, alis &cauda nigris: nullum calcar in calce habet, quod illi soli inter reliquas planipedes aves peculiare est: ejus plumae nihil aliud sunt quàm tenuissima lanugo firmiter cuti inhaerens: ejus rostrum utrinque admodùm incidit, concavum &fermè planum, lanugine magna ex parte intectum, nigrum supernè, album infernè.