Latin
18.4 to 18.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 18.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Fluviatilis ille minor Mergus, quem Galli Chastagneux nominant, Cretae ignotus est. Gallorum Verdier, Graecis Chloris &Latinis Lutea dicta, vulgari Graecorum sermone Assatandos appellatur, nomine satis affini illi quod apud Cenomanos obtinuit, Serrant. Latinorum Fringillae, sive Gallorum Pinsons, nunc Fringilari dicuntur, voce prorsus à veteribus aliena, Veteribus Spizae nuncupabantur. Veterum Orospizae, quas Montains, aut Pinsons d’ Ardene vocamus, à Vulgari Fringilaro, ex Italica Fringuello appellatione deducta, non discernunt. Nostri Bruants illis etiam vulgares sunt: sed veteris Graeci nominis Anthi obliti, Latinam Flori appellationem usurparunt. Vulgo etiam vocant Passerem Sporguitis, &Gallorum Mouette Laros. Veterum Pikilis, sive Latinorum Carduelis, &Gallorum Chardoneret, ab illis Guardelli aut Stragalino dicitur: licet hoc vocabulum Chardoneret conveniat alteri avi quam Graeci Acanthin, Latini Spinum nuncuparunt, nos verò Serin dicimus, ipsi nunc Spinidia. Nulla avis in Creta frequentior Gallorum ed b lorum Pivoine, quae per vepres &dumos volat: quoniam autem avicula est capite, cauda, &aliqua corporis parte nigris, plerique vulgo Asprocolos nominant, hoc est, albus podex.