Latin
CAPVT XIIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 180
Unproofread scanNot analysed yet
Paucae in Cairo reperientur quae brachia &suras pictas non habeant, panni Damasceni modo: dum enim in balneis versantur, cutem secundum picturam inductam sibi perstringi curant; nigerque color cutim penetrans inhaeret, sic ut variae formae ipsarum brachiis &aliis corporis partibus impressae conspiciantur: at ea consuetudo nondum ad Asiaticas feminas transiit. Quia Mahumetis lex vetat ne apertâ facie in publicum prodeant, velum à fronte ante faciem propendens semper gestant, collumque &manus contegunt: cothurnos autem oblongos induunt in calce ferratos, ut ex hac pictura conspicere licet. Turcarum talares tunicae collari &manicis carent, vel perbreves eae Turcicae Asiaticae sunt, &supra cubitum resectae: quae etiam mulieribus convenire possunt: mulieris effigies. hae Babyloniâ acu consui magnâ ex parte solent, praesertim sericeae: sed antequam consuantur, sulcum ferro candente primùm designant, qui nunquam tollitur, sed semper permanet uti plicae in undulata. Undulatum autem sive bombycinum pannum nunquam usurpant, nisi prius sublatis plicis; quod facilè fieri potest: nam quemadmodum undulatus sulcos plicasque calore accipit, ita etiam calore tolli possunt. Mahumetana lex vult ut simplices sint mulierum vestes: attamen cùm in publicum prodeunt balnea accessurae, sive sponsam comitaturae, omnes quidem lineas rarae texturae vestes supra alias gestant, sed ut infernae (quae plerumque sericeae &preciosae sunt) appareant, albas attollere solent. manicae vestium sunt valdè angustae, &adeò longae ut manus tegere possint: nam lex prohibet manus aliásve corporis partes nudas apparere in publico. Mulierum, &virorum caligae pedibus carent; nam utrique, pedes, manus, brachiaque ad cubitum usque, &collum abluere solent. Quando egerere volunt, fictile aquâ plenum deferunt, ut anteriora &posteriora abluant, etiam saevissimo gelu: ad ejusmodi consuetudinem à pueris assuefiunt tam mares quàm feminae, eamque toto vitae cursu observant: Mahumetes enim illis in ea re chartae alteriúsve rei in qua Dei nomen inscribi possit, usum prohibuit. Secessus autem locum in angustum &longum in terra fodiunt, ubi inclinati, facilè manu sese abluere possunt. A Mahumete enim sancitum est, istâ frequenti ablutione peccata expurgari. Inde factum ut alveos aqua plenos, in singulis compitis collocent, &tabulato aliquo sepiant, quo viri seorsim, mulieres item seorsim ingressae sese lavare queant: at in aedibus, secessus utrisque sunt communes. Turcas, plures habere uxores quae sine rixa &Zelotypia etiam cum concubinis &servis feminis vivunt. Eni g.