Latin
CAPVT XVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 180-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. TATVRA sunt Turcae avari &pecuniarum avidi; primariae idcirco eorum opes in numerata pecunia consistunt. Nulla est istic adquirendi ratio; eam ob causam nulla lis intenditur: nam cùm aliquid venditur aut emitur, id fit praesente pecunia. Viri oeconomiam curant, nullam administrationem mulieribus relinquentes. Nullam aliam curam ipsae habent praeterquam liberorum, &ut quietè inter se vivant: contrariâ planè quàm Latinorum ratione, quorum feminae non modò rerum curam gerunt, sed &in corpora imperium exercere volunt, imò plerumque exercent. At apud Tureas longè alia est ratio: nam quispiam tres vel quatuor uxores habens, &sex vel octo pluresve servas; omnes sibi obsequentes retinet, &inter se adeò pacificas, ut nullum invidiae inter uxores &servas metum concipiat. Ratio haec est: quia tamersi liceat eodem tempore quaternas uxores ducere, omnes tamen aequalem potestatem habent; nam illae &servae praesente ipsius pecuniâ sunt redemptae: consuetudo enim apud illos invaluit, ut si quis eleganti forma praeditam habeat filiam, sibi praesentem pecuniam repositam esse existimet, quandoquidem filiae nullam dotem maritis, neque quidquam paternae supellectilis adferunt: sed qui illas uxores sibi expetunt, magnam pecuniae summam patri numerare, illasque etiam vestibus ornare debent: nam pater illas licitatur, &majorem summam offerenti tradit nullâ solicitudine anxius, etiam si ipsas nunquam in posterum conspiciat. Ea de causa cognationis vinculum apud Turcas non adeò latè propagatur quemadmodum in Eurora: imò ne cognomen quidem ullum habent Turcae, quod familiae antiquitatem resipiat, nec ipse Turcarum Imperator, nisi Ottomannorum: rustici autem nullâ dictione majorum nomina exprimere possunt, ob uxorum frequentem mutationem. Apud Turcas, ex serva natus non minus decoris sibi adscribet, quàm si ex legitima uxore natus foret, nec ignominiam ducet sese servae filium profiteri, quoniam serva non censetur adultera. Servae enim in omnibus domini obsequuntur imperio.