Latin
CAPVT XXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 186
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVII. VARIA habent Turcae vilium etiam rerum condimenta, passim in oppidis venalia; veluti radices2 betae crassas admodum, colorisque nunc albi vel pallidi, modò rubri, quas plerique raphanorum esse falso existimarunt. Condiuntur etiam brassicae capitatae, raphanorum praegrandes radices, &helenii. Fuit olim etiam magno in usu Romae, reliquisque Romanorum municipiis ea conditura: quique condiebant, Salgamarii appellabantur. Res est magnae parsimoniae: nam quatuor viris unius aspri precium in prandium satis esse potest. Cibus enim est coctione non egens, sed ita conditus editur.