Latin
CAPVT XXVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 187-4
Unproofread scanNot analysed yet
Omphacinas etiam vuas condiunt magno Turcarum compendio: nam maceratae in aceto &sinapis semine, optimi sunt saporis cum pane manducatae. Sunt etiam pergulae sive tabernae in quibus nihil nisi vervecina capita &pedes apparata venduntur: coempta verò capita illico aperiunt, calidaque in lance reponunt cum aceti &pinguedinis momento, compositum illud sal cum seminis Sumac corticibus (qui à veteribus Rhus obsoniorum appellabatur) mixtum inspergentes. Turcas cibo vesci in publico non pudet: imò ipsi Satrapae vulgariter in publico edunt: nam ut ex bubulcis &opilionibus originem trahunt, sic in victus ratione illos aemulantur; malunt enim lacticiniis vilis precii vesci, quàm quidpiam impendere in alios cibos. In extremo portu Thraciam pertingente Constantinopoli vicus est, ubi nihil aliud fit quàm Melca, Caimac, &Oxygala. Caimac ex lactis pingui fit, idque variis modis, &est veterum Graecorum Aphrogala. In deliciis etiam habent, quam hujus aetatis Graeci Misitra vocant, Galli Recoctam. *Vulgo etiam Vienna Austriacae venales exponuntur crassa huiusmodi betae rubrae radices conditae, &rapa integra, atque cucumeres: habent plerique &braßicas capitatas similiter conditas integras. At tota illa provincia, aliisque vicinu, Autumno cùm braßicarum capita, tum rapa minutim concisa abundè admodum condire, &vasculis concludere selent, atque ita adservare in quotidianum totius anni usum: sed odoris, dum reclusis vasculis eximuntur, meo iudicio adeò tetri, ut circumfusum aërem inficere queant: plerisque tamen, etiam magnatibus, ciborum delicia sunt Turcarum circuncisio.