Latin
189.1 to 189.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 189.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem in cum, quem cupit occidi, expuit, aspersoque eo, continuò mors subsequitur, praesentaneo veneno vitam perimente: nam ubi in hominem, ut praemisimus, expuerit conjrita venena, intra mediae hora spatium perfusus veneno in terram eissi corruens efflat animam. Haec ille de Sultano Cambaiae, quem pater ab incunabalis veneno aluerat, quique singulu diebus veneno vesci solebat, non tamen ad satietatem, sed ad certam quandam quantitatem. Caeterum haec est tabella in qua Nux Faufel cum suo involucro &sine eo expressa, cui addita alia eiusdem quidem facultatis sed diversae forma; cuius antè mentio facta. De Nuce Indica. CAP. XXVI. TVLLAM arborem usibus humanis aptiorem inveniti puto, quàm sit Palma Indi- Palma Iudita. ca, veteribus Graecis, quantum coniicio, incognita, &Arabibus ferè neglecta, qui pauca admodum de ea descripserunt. AVICENNA lib. 11. cap. 498. eam vocat Giausi albend, quod Nucem Indicam sonat: Serapio lib. simp. cap. 228. &Rhases lib. 3. de re med. cap. 20. arborem ipsam Iaralnare, id laralnare. Maro, Narel. est, Arborem nuciferam. Vocatur autem vulgo ipsa arbor Maro, &fructus Narel, quod Tengamaran. vocabulum Narel commune est Persis &Arabibus: in Malavar arbor ipsa Tengamaran, fruTenga. ctus verò maturus Tenga, sed viridis adhuc &immaturus Eleni, &Goae Lanha: in Malaio Eleni, Lanha. Trican, Niarbor Trican, ipsa nux Nihor, cui nos Lusitani nomen Coquo indidimus, ob tria illa forahor, Coquo. minum vestigia, quibus Cercopitheci, aut alterius similis animalis caput repraesentat. ARBOR est vastae magnitudinis, foliis Palmae aut Arundini similibus, aliquantulum taNucis Indicae historia men latioribus, materie fungosa &ferulacea, flore Castaneae. Gaudet arenoso solo &mari vicino, ut in mediterraneis haud facile sit reperire. Seruntur ipsae nuces, ex quibus enatae plantae transplantantur; &paucis annis adolescunt &fructiferae fiunt, praesertim si diligenter colantur. Nam hieme, cinere aut stercore conspergi volunt, aestate aquâ rigari: laetiores tamen evadunt, si secus aedificia pangantur, quia videntur sordibus &luto gaudere.