Latin
189.5 to 189.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 189.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
MATERIES ligni, cùm sit procera, ad plurima perquam utilis est, ita ut interdum in Nalediva insula (Maldivam vulgò, ut diximus, vocant) ex hac arbore naves fabricentur, Olla. atque clavis, malis, velis &rudentibus armentur. Ex ramis qui in Malavar Olla? appellantur, fiunt aedium tecta, &navium tabulata &opercula. Cocci duo gePORRO has arbores in duo genera distinguunt. Alterum enim fructus ferendi causa nera. servant: alterum curae cogendae gratia, quae est vinum mustum: haec autem decocta, ab incura. colis Orraqua vocatur. cura verò in hunc modum cogitur. Praecisis ramis, vascula alliOrraqua. gantur, ad liquorem, curam vocant, excipiendum: quem ut ex altioribus ramis colligant, arborem conscendunt aptatis ad pedes compedibus &laqueis, aut fasciis vinculisque quibusdam arbores per intervalla colligantes. Haec Sura destillatur aquae ardentis modo, vinumque extrahitur aquae ardenti per omnia simile, ut etiam pannus lineus eo madefactus non secus ardeat, quàm si aquae ardenti intinctus foret. Vocatur autem stillatitius hic liquor Fula, id est, flos: quod reliquum est, Orraqua appellatur, admisto stillatitii liquoris mo- Fula. mento. E cura vel Sura (ita enim pronunciandum est) antequam exstilletur insolata, fit acetum satis interdum acre. Sublato priore vasculo, si vulnus in arbore factum adhuc Suram exstillet, servatur ea, &solis aestu vel igne densata, sacchari modo coit; id jagra vocant. jagra. Optima censetur quae in Nalediva insula nascitur: etenim non nigricat veluti quae in aliis regionibus gignitur. TEGITVR nux adhuc recens tenero admodum cortice, Cinarae, dum gustatur, saporem referente. Constat tenerâ valdè &dulci medullâ, quae in se conclusam aquam fuavem &dulcem habet, &fastidium non parientem, multoque tempore durantem. Quantò autem recentior est nux, tantò ejus liquor suavior, tum etiam medius cortex qui amygdalis suavitate non cedit, editurque à nonnullis cum jagra, cujus paulo antè meminimus, aut cum saccharo: aut ex eo trito lac exprimitur, cum quo coquitur Oriza non minùs suavis