Latin
CAPVT XXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 190.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nullam autem, periculum faciendi, occasionem habui, quòd uti malim medicamentis quorum facultates jam mihi perspectae, &multâ experientiâ comprobatae sunt, qualia Lapis Bezar, Theriaca, Smaragdi, terra sigillata, &alia pleraque medicamenta (de quibus suo loco) quàm recentibus minusque certis. Nam quod nonnulli dicant, se hujus usu commodum sensisse, an id persuasione &imaginatione factum sit ignoro; hinc fit ut nihil affirmare possim. Sed si quid certius cum tempore exquisivero, sententiam revocare non pudebit. NIGER est autem hujus Cocci cortex, &nitidior vulgari Cocco, figura ovali magna Cocci de Maldiva historia.