Latin
CAPVT XXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 191
Unproofread scanNot analysed yet
ex parte, nec ita rotunda ut vulgaris: medulla sive pulpa interior, quae siccata dura est admodum &candida, nonnihil tamen ad pallorem inclinans, in superficie rimosa est &valdè porosa, nullo sapore excellens. Dosis verò est hujus medullae ad grana decem, cum vino aut aqua, pro morbi ratione &natura. INVENIVNTVR interdum isti Cocci praegrandes admodum, interdum etiam exigui: omnes autem in littus ejecti. VVLGARI porrò famâ accepimus, insulas Maldivas aliquando continentem fuisse, sed inundatione maris submersum, has insulas effecisse; in quibus obrutae Palmae fuerint, quae hos Coccos protulissent, qui terrâ in