Latin
COCCVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 191-2
Unproofread scanNot analysed yet
COCCVS. durati in hunc modum conspiciuntur. Sintne verò ejusdem generis cum nostris, facilè judicari non potest, cùm hactenus nemo folia aut arboris truncum videre potuerit; sed soli Cocci in littus eiiciantur, nunc bini conjunctim, nonnunquam verò singuli separatim. Sed hos nemini colligere licet, nisi cum capitis periculo; quoniam Regis esse asserunt quidquid è mari in littus eiicitur: quae res majorem auctoritatem huic nuci conciliavit. Eximitur autem ex his Coccis pulpa sive medulla, deinde exsiccatur eâdem ratione quâ Copra, atque indurescit eo quo venditur modo: diceres esse caseum ovillum. *HVIVS arboris historiam plerique Recentiorum dederunt. Sed &Strabo Geographiae lib. XVI. eius Palma meminit: quare satis mirari nequeo nostrum Auctorem, asserentem, veteribus incognitam fuisse hanc arborem. Nam sic Strabo: Cetera verò ex Pama praebet: ex ea enim panis, mel, acetum, &oleum fit &textilia vasa: nucleis pro carbonibus fabri ferrarii utuntur, qui in aqua macerati, bobus &ovibus in pabulum cedunt. COCCOS porrò ferentem arborem, Palmae modo crescere, &in altum extolli, cùm ex Pancii icone liquet; tùm ex Fabricii aliorúmque relatu, qui eam nascentem conspexerunt, intelligebam: eius autem caudicem minimè scabro, ut Palmae dactyliferae, sed laevi cortice esse praeditum. Eam ob caussam, vinculis ligaturisque ex sparto aut alia simili materia constantibus, per intervalla subinde cingi solere, eáque vincula ferrei clavis trunco interdum adsigi, ut sirmiùs haereant, facilioremque ascensum praebeant: altoqui difficulter scandi posse, nisi laqueis pedibus aptatis: eius ramos ut in Palma, deorsum arcus instar inflecti, dorsoque esse eminentiore, oris utrimque in anteriorem sive supernam partem vergentibus, unde folia nascuntur Palmae dactyliferae foliis haud absimilia. Ex inferiorum ramorum quâ caudici inhaerent, alis, ramos alios enasci, nudos, qui quinas aut senas proferant crassas nuces (imò etiam multo plures, interdum usque ad vicenas, quemadmodum mihi Amstelredami anno M. D. XCVII. referebant Indi, eodem anno è lava maiore advecti) suo multiplici, densisque villis constante velamine tectas. Hanc autem arborem singulari tabellam expressam, deinde ipsam nucem alterâ tabella, hoc loco subiicisbamui. Adeò autem vicinas solere interdum crescere Arecae &Cocciferae Palmae arbores aiebat Fabriciiis, ut illerum rami mutuo sese implicantes, pulcherrima umbratula praeberent, ad Solis radios aesiumque arcendum.