Latin
CAPVT XXXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 191-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXIII. MNIS generis annona Cotiaei venalis reperitur, panis, vinum, carnes; nam ab Armenis, Iudaeis, &Graecis incolitur. Istîc quidpiam invenimus inter reliqua in nostra peregrinatione observata, valde, nostro quidem judicio, singulare; Rusma videlicet ab ipsis appellati fodinam. Id Rusma omnibus Turcico dominio subditis maximo in usu est; nemoque est qui illius nomen aut facultatem ignorat. Sciendum porrò est, Turcas utriusque sexus, pilos in nulla corporis parte ferre posse praeter caesariem &barbam; vitioque verti, si quis pilos retineat. Inde sit, metallicum illud tanto in usu sit, ut Turcarum Imperator (referentibus Iudaeis) singulis annis ducatorum octodecem millia tributi nomine mine accipiat ab eo qui illius metallici vectigal in censu habet. Novum sanè est, adeò vile metallicum tantum quaestum suo domino adferre. Nullus veterum aut recentium, quod sciam, ejus meminit. Qui verò usum noverit, ipsius venam tantundem ferè aestimabit atque puri argenti: vulgus enim illo uti adeò consuevit, ut nunc abstinere nequeat. Ceterùm quid sit Rusma, dicemus; deinde illius facultatem &usum explicabimus.