Latin
CAPVT XXXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 192
Unproofread scanNot analysed yet
Rusma ferri excremento persimile est, sed levius, nigrum, adustumque quidpiam referens; fodina etenim est leviter adusta. Omnes Turcicae feminae juvenculae &vetulae, nuptae &innuptae (quae quidem pilosae sunt) cujuscunque tandem nationis, Turcicae, Graecae, Armeniacae, Iudaicae &Christianae, ad depilandum eo utuntur, non sine ratione: nam quae dropace pilos auferre malunt quàm novaculâ, admodum commodum illud reperiunt. Plerique Europaei psilothra conficere tentarunt ex calce &auripigmento, sed experientia malè cessit, quòd utendi rationem non probè intelligerent: id enim fieri debet ante balnei ingressum. Eam ob causam Rusma utendi rationem explicare volumus. Rusmati in tenuissimum pollinem contuso, calcis vivae dimidiam partem adiiciunt, unaque in fictili, aquâ macerari sinunt: feminae balnea ingressurae, partes quas glabras esse cupiunt, eo inungunt, atque inhaerere sinunt quanto tempore ad coquendum ovum requiritur: deinde periculum faciunt, an pili decidere velint: sudore enim cutem penetrare incipiente, pilorum radices laxiores redduntur, &spontè decidunt, parte ablutâ calidâ aquâ, &manu duntaxat ad partem adductâ. Adeò temperatum est id psilothrum, ut non urat, locaque laevia &glabra reddat, nullo pilorum manente vestigio, ut vetulae juvenculae quodammodo reddantur. Feminae ergo quae cutem laevem &glabram habere cupiunt, peculiare hoc medicamentum sibi vendicârunt, alioqui asperam &rugosam futuram, si novaculâ taderentur. Hinc igitur fit ut id metallicum adeò frequenti in usu sit, inter tenuioris fortunae homines, &opulentos Aegypti, Arabiae, Syriae, atque reliqui dominii Turcici: jam etiam in Graeciam transiens, istîc haesit; nondum enim ad eos penetravit, qui Romanam religionem amplectuntur. Viri autem, muliebria ista non se decere aestimantes, rusmate uti nolunt, sed novaculâ pilos demetunt. Turcicas feminas singularis esse formae &munditiei.