Latin
195.1 to 195.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 195.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVIII. VCTANDI mos qualis olim apud Graecos &Romanos in usu fuit, etiam nunc apud Turcas observatur. Vix ullum est in ea regione spectaculum quod spectatores maEjore voluptate afficiat. Luctatores enim nudi sunt, brachis sive femoralibus dumtaxat coriaceis oleo delibutis &laevibus; ne comprehendi possint, pudenda tegentibus. Si quis fortè è spectatorum numero (plurimi enim spectandi gratiâ conveniunt) adolescens virium robore celebris, cum alio experiri velit, quispiam ex athletis honorificè illum invitabit, brachasque coriaceas praebebit. Qui circum eos sunt, operam suam offerent, ut eos, dum vestes exuunt, juvent; vestemque aliquam talarem aut pannum lineum attollent, dum spoliantur. Iam parati in palaestram prodeunt; quia verò nudi sunt, brachiaque &reliquum corpus lubrica habent, brachae angustè femora stringunt, etiam genua usque ad suras arctè comprimunt, magnâ difficultate luctando se mutuo comprehendere possunt: neque quisquam victor evadit, nisi adversarium in dorsum prostraverit, quod difficulter admodum fit: licet enim alteruter in latus vel in genua cadat, adversario adhuc stante, victus propterea non est; ham in hac lucta quacumque comprehendere adversarium licet; etiam per crura: quod si alter alterius manum prehendere potest, summis viribus adversatium prosternere nititur; ille verò ejus conatum eludit. Interdum integrâ horâ ita certabunt, antè quàm alter alterum in dorsum prosternat: nec unquam taedio afficerentur spectatores; tantam voluptatem adfert ea lucta; dubiaque adeò est, ut modò hunc victorem futurum judices, modò alterum. Victus autem non minùs sibi displicet, quàm qui in gladiatoriâ praemio excidisset. Interdum universum corpus oleo perungunt, tuncque lucta magis delectatione afficit spectatores, quia mutua prehensio longè difficilior est. Turcas imperterritos esse funambulos. CAP. XXXIX. VER extentum funem incedere, nuperum inventum non est: multis enim locis veteres auctores ejus meminere: sed nulli peritiores sunt, Turcis, qui à pueris eam artem ediscentes, per omnem vitam exercent. Veteribus χοινοβάτα) &funambuli appellabantur. Octoni aut deni simul convenientes, equum alunt ad funes &alia impedimenta ferenda, breve enim iter singulis diebus conficiunt: in pagum aliquem pervenientes, amplum aliquem locum deligunt, ubi explicatis suis impedimentis, celsas binas trabes in solo figunt, quibus binos funes alligant, altero longè supra alterum eminente. In superiore autem fune suos ludos non exercent, sed in infimo, per quem interdum seni incedunt, tantaque agilitate sese circumagunt, ut sciuri videantur: per summum funem solùm incedunt qui longâ sese librant hastâ. Haec omnia publicè fiunt.