Latin
195.5 to 195.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 195.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm verò ex ipsis nonnulli ex fune descenderunt, pecunias à spectatoribus exigunt, adeò importunè, ut vix illis denegari possit. Haud credibilia plerisque viderentur, si omnia quae faciunt, sigillatim explicaremus: atque si nostrae Europae rustici quartam eorum partem duntaxat conspexissent, non dubitamus quin praestigia esse existimarent. Sed haec longo usu à pueritia edocti faciunt, quemadmodum petauristae suos in aëre saltus, Turcis ignotos. Suspendunt se ex capillorum villo quem in vertice capitis gerunt instar feminae: Omnes autem Turcae caput radunt, excepto vertice, in quo villum relinquunt, quo Mahumetes eos comprehendere, &à terra sublevare queat in die iudicii. In eorum autem potestate situm est, ut eum villum brevem aut prolixum gerant. Turcae sibi invicem caput radunt eodem cultello quo cibum concidere solent: nam ita cultri aciem intendunt, ut novaculae instar radat: tonsoribus tamen non carent, qui pro regionum varierate novacularum aliâ etiam formâ utuntur: nam Syriacae &Aegyptiacae, densae &graves: quarum manubrium incurvum non est, sed extremitatem habet in capitulum conformatam, optimae tamen (nam ex Damasceno chalybe factae sunt) aciei. TurcaER. Turcarum canes; eorumque venatio. CAP. XL.