Latin
CAPVT XLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 196-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLI. ELICTO Cotiaeo, viam quae per montem ducit sequuti, in pagum admodum latè patentem inter valles Olympi situm, venimus. Magnam istic Tragacanthae, (è Rqua inquilini gummi, quo nos utimur, legunt) quantitatem observavimus. Postridie jam claro die discedentes, per montem iter fecimus, in quo dumtaxat superando diem insumpsimus. In ipso montis superciLarix. lio densam adhuc nivem deprehendimus: ingens enim mediâ aëris regione frigus, nunquam istîc mitescit: eaque est causa, cur in celsorum montium jugis summum semper sit frigus, &nix insidens non colliquescat. Exemplum habemus in Aethiopiae montibus, quos (licet omnia ejus regionis plana lo Theophra ca ingenti Solis aestu adusta sint) stus de Myrrha, Thure &Cassia agens, nive tectos esse asserit, uti sunt etiam Libanus CreSyria, Spachiae mons, Ida, &Dictaeus in C ta: attamen appianum sive malvaticum vicolitur: num in planis vicinis locis frequens Non igitur mirum est, si aestate in summo aestu, grandinem decidere videmus. Istic etiam observavimus Sabinam illi quae à nobis in hortis colitur similem, tantâ copiâ sponte nascentem, ut tumuli ab ea tegerentur: abietes in summam altitudinem attollerentur, sed exiguam praebentes resinam. Sunt etiam nonnullae esculi, ostriae, aliaeque similes arbores. Piceae nonnullis silvarum locis satis istic frequentes sunt; aliud item quercus genus à nostris diversum, quod veteribus ignotum fuisse arbitramur: ejus etenim glandes minoribus fabis majores non sunt. Helleborum nigrum istîc frequens* rubentes profert flores, quo in loco primùm simili flore praeditum conspeximus. Ledon item à Graeco diversum &longè majus. Observavimus praeterea alias arbores &stirpes; quas cùm vetere appellatione exprimere nequeamus, aliàs describemus. Per Picearum &Abietum silvas iter facientes, diligenter observabamus, an Larices conspiceremus: sed neque toto illo monte, neque per Asiam aut Graeciam ullam vidimus.