Latin
CAPVT XXXVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 196-2
Unproofread scanNot analysed yet
ILLATICI Turcarum canes peculiarem herum non habent: &licet aedes non ingrediantur, tegetes tamen semper in area stratas habent, quibus incubent: atque secundum parietes concava quaedam saxa, in quae offarum reliquiae, panis, ossaque coniiciuntur, quibus vesci queant. Singuli tuentur eum locum in quo fuerunt educati, &reliquos canes ab illo arcent: fugant praeterea silvestres illos lupos apud Turcas vulgares, nomine Adil, nec in pagos ingredi sinunt. Venatici canes nostris magnitudine cedunt, sed eos aequant quos spurios sive hybridas appellamus, villosam similiter habentes caudam, pendentesque aures, ut Cretenses venatici canes: funiculis illigatos tenent, ut nos nostros. Hispanicos etiam alunt ad perdices odoratu persequendas. Aucupandi etiam artem tenent cum accipitre fringillario, cum vulture, cum sacro &falcone: dum verò revocant, houb, houb duntaxat acclamant: dextrâ autem eas aves ferre solent, quibus interdum ova gallinarum dura vescenda praebent in recentis carnis penuriâ. Qui loca incolunt feris frequentia, fulvas persequuntur, atras minimè: etenim (ut diximus) aprugnâ non vescuntur: si quae verò fulvae à canibus captae, quibus abundè sanguis non profluxerit, qui scrupulosiores sunt, earum carne non vescentur: nam, ut antè dictum est, à sanguine &à suffocato abstinent. Attamen ex ea quaestum ut faciant, Christianis vendunt, cùm non ignorent, Iudaeis perinde prohibitas esse. Stirpium in monte Olympo observatarum nomina.