Latin
CAP. XXXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 201-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIII. VLLVD affirmare possum, multo plura aromata, majorique quantitate, &minùs adulterata ad nos adferri, viliorique pretio emi, quàm antiquitus fiebat: quòd nunc Lusitanorum navigationibus Indiae nobis apertae sint, ipsaeque regiones, quae aromata gignunt, longè cultiores, quàm Veterum tempore fuerunt. IN eorum numero Nardum repono, quae legitima &sine mangonio ad nos importa- Nardus. tur, licet interdum aut maris humore sibi ascito situm contrahat, aut senio suaveolentiam illam amittat, quâ initiò praedita erat. VOCATVR autem Nardus incolis (nam Graecum &Latinum nomen notum est) Cahz- Cabztara. cara: Avicennae, lib. 11. cap. 640. &omnibus hujus rempestatis Arabibus cembul, quod est Cembul. Spica; &cembul indi, id est, Spica Indica: câdem ratione, quam nos Spicam Celticam vocamus, illi cembul rumim appellant. Quod autem corruptè Matthaeus Silvaticus cap. 640. Sumbel. Simibel &Sumbel protulerit, mirum non est, cùm is linguam Arabicam ignorarit: nisi malimus tempore paulatim corrupta fuisse vocabula. CETERVM nascitur Nardus in Mandou &Chitor provinciis, Regnis Delli, Bengala, Ganges flu. &Decan vicinis, juxta flu. Gangem, quem incolae Ganga appellant, &sacrosanctum existimant, ita ut morituri regni Bengala incolae hoc flumine mergi se jubeant, sed pedibus dumtaxat. Sunt in eo flumine certa idolorum delubra, ad quorum cultum catervatim confluunt mercatores è Guzarate ®no Decan, magnaque donaria in haec idola conferunt, ed b runt, inde redeuntes sanctificati, ut ipsi sibi persuadent, imò potiùs à cacodaemone obsessi. PORRò non sunt diversa Nardi genera: sed unicum dumtaxat mihi notum est genus, id scilicet quod ex jam memoratis locis adferri diximus.