Latin
CAP. XXXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 202
Unproofread scanNot analysed yet
Provenit quidem in monte quodam, qui altera parte Orientem spectat, altera Occidentem, ad quem scilicet occidentem sita est Syria multis regionibus ab India discreta: sed tamen multis aliis ejus regionis locis sata provenit; non facilè enim spontè nascitur. Neque una praestantior est alterâ: Spicámve habet alia alterâ multo longiorem. CERTE radix est, spargens supra solum brevem virgulam seu caulem circiter tres palmos longum; cùm longissimus, atque alias insuper virgulas multo breviores: in summa radice spicae producuntur, item aliae per virgulas. Tali enim modo venditur in Cambaycte, Asurate, &Gogua, aliisque portubus marinis, unde mercatores Arabes &Persae petunt: potissimam tamen partem ab indigenis absumi ferunt. INVENITVR interdum sordida &pulverulenta, villis ipsius plantae in pollinem redactis. Emitur tamen ab iis quos dixi mercatoribus, &eo pulvere manus eluere intelligo. HAC unicâ Nardo quae juxta Gangem oritur, quamque in Occidentem exportant, utuntur medici cùm Indici, tum Turci, Persae, &Arabes. Nam quod ex ingenti pretio quo antiquitus teste Plinio lib. XII. cap. xFI emebatur, inferre volunt, nostram Nardum non esse legitimam, objectioni me satis respondisse arbitror, cùm dixi Indias nunc magis apertas &cognitas esse, quàm tempore Plinii fuerint, &ipsa aromata majori copiâ ad nos adferri. CETERVM meram fabulam iudico, quod Andreas Lacuna suis in Diosc. lib. 1. cap. 61 commentatiis scribit, Nardi usum apud Indos esse periculosum, quoniam ex ea fiat veneni quoddam genus mortiferum, quod non modò haustum, sed etiam cuti in sudoribus inspersum, hominem illico jugulet; idque toxicum Pisum vocari. Nam cùm multis in India annis Medicinam exercuerim, &non modò versatus sim cum omnis generis medicis Asiaticis, sed etiam Regibus &Principibus familiaris fuerim; numquam tamen hoc Pisum videre mihi contigit, aut cjus nomen audire. ID genus quod Sepulveda Satiech &Satiach appellat, id esse puto, quod ex Satiguam adfertur, celeberrimo regni Bengala portu &emporio ad fluvii Gangis ostia. Adieci &Nardi iconem ad integerrimae &selectißimae, quam apud aromatatios invenire potui, stirpem expressam. Nardi porrò Celticae legitimam iconem &descriptionem dedi in mea Plantarum Hjstoria. Cùm anno LXVI. supra M. &D. mense Aprili Antverpiae essem, inter aliquod Nardi Celticae fasciculos plantulae quasdam invem, quae ad amußim quadrabant cum Dioscoridis Hirculo, quem libro primo de re medica cap. 7. doscribu. coque Nardum Celticam adulterari resert. Nam plantula est Nardo Celticae similu, candidior tamen, &veluti ex viridi cinerea, sine cauliculo, minoribus brevioribusque soliis, villosa admodum secundum radicem, &nigricans, nullam ode