Latin
203.1 to 203.3
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 203.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Serpentem etiam inveniDryinus. mus callum instar tuberculi in fronte habentem, qui nostra opinione veterum Aspis est, mihi admodum rarus visus, tametsi jam antea apud Brutios in Italia eum conspexissemus. Vt autem Cerastes supra oculos, binos callos elatiores habet; sic unicum hic; coloreque Amphisbaenam aemulatur. Iam de Ceraste in secundo libro egimus, nunc illius tamen iconem hîc exhibere libuit; ejus pleniorem historiam, tum reliquorum serpentum, cum iconibus, duobus libris quos illis dicavimus, daturi. Salamandras praeterea ubiCerastes. que ferè vulgares, quas nostri Sours, Pluvines, &Mirtils appellant, &Phalangia invenimus. Redeuntes autem secundum maritimam oram, &ad Bospori fauces pervenientes, ubi Propontidis caput est, altiore vicino monte conscenso, aucupem reperimus, accipitres praetervolantes capientem, eo quo referemus modo. Mirum autem nobis videbatur (mensis Maii initio, quo tempore omnes aves suos nidos obsidere solent) tot milvios &accipitres ex Ponti Euxini dextro latere subsequenter advolantes, è longinquo quantum oculorum acies penetrare poterat, conspicere. Magnâ industriâ auceps eos capiebat, nunquam aberrans. Aream binos aut tres passus à dumo distantem complanaverat, quadrangulam, binos passus in diametro habentem, in cujus singulis lateribus ternas virgas pollicaris crassitudinis, &humanae altitudinis terrae infixerat, quarum singulae quà aream spectabant, crenam habebant, cui alligatum erat rete ex tenui filo viridi contextum, &humana altitudine extensum: in media area fixerat bacillum cubiti longitudine, cujus summo funiculus alligatus ad aucupem usque ponè dumum latentem perducebatur; cui etiam funiculo, multae alligatae aviculae grana in areâ depascebant; has attracto funiculo volitare compellebat, simulatque è longinquo accipitrem advolantem à Ponto Euxino animadvertebat: accipiter acutissimâ oculorum acie praeditus aviculas depascentes conspiciens, &magno impetu in eas irruens, reti se intricabat: hunc auceps illicò capiens, ejus alas in lineum pannum ad eam rem paratum usque ad commissuram immergebat; deinde colligatis extremis alis cum coxis &cauda accipitris, obductisque illius oculis, humijacere sinebat, commovere enim se non poterat.